Optimātēs et Populārēs

 

in senātū Rōmānō erant duae factiōnēsoptimātēs et populārēs. hae factiōnēs ā factiōnibus in Cīvitātibus Americae Foederātīs differunt. factiōnēs variīs lēgibus favent, quae inter sē repugnant. item senātōrēs in ūnā factiōne nōn semper manēbant. senātor aliō tempore poterat esse optimās, aliō tempore populāris. senātōrēs nam sua maximē dēsīderābant.

 

optimātēs (aut bonī) nōbilibus favēbant et dīvitēs favēbant. "senātus," crēdunt, "potentiam maximam habet. nōbilēs sciunt quid sit bonum Reī Pūblicae." optimātēs Rem Pūblicam immūtātam esse crēdēbant. populārēs populō favēbant, sed sibi quoque studēbant. populārēs colōniās et annōnam et omnibus cīvitātem dare et novās dē agrīs lēgēs dēsīderābant. populārēs potentiam in comitiīs habēbant, ubi cīvēs conveniēbant.

 

ōlim erat inter optimātēs et populārēs violentia. duo frātrēs, Tiberius et Gāius Gracchus, erant Tribūnī Plēbīs. Tiberius novās dē agrīs lēgēs dēsīderābat, quod senātōrēs multōs agrōs sibi capiēbant. Tiberius etiam collēgae Octāviō, quī obstābat, potestātem abrogāvit. optimātēs ergō summā cum īrā Tiberium populārēsque petīvērunt. in pugnā senātōrēs īrātī Tiberium necāvērunt. īdem Gāius dēsīderābat, et eadem mors ad eum vēnit.

 

hoc initium in urbe Rōmā bellī cīvīlis fuit.

 

Text originally written by Sean Minion

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate