Priamus
postquam Hercules Trōiam oppugnāvit, Priamus rēx erat. Priamus Trōiam regēbat. multās gāzās et multam pecūniam habēbat. rēgīna tamen erat Hecuba, quae multōs līberōs cum Priamō habēbat. Hecuba nōn sōlum rēgīna, sed etiam māter multōrum līberōrum erat. Priamus quīnquāgintā fīliōs fīliāsque habēbat! paucī tamen inter līberōs praestābant.
Helenus et Cassandra erant vātēs, quī futūra vidēre poterant. Dēiphobus in proeliō fortis erat, quī mīlitēs dūcēbat. Polyxena novissima et pulcherrima fīlia erat. Hector potentissimus Trōiānōrum erat, quī urbem semper dēfendēbat. Trōiānī Hectorem maximē amābant, quod fortissimus omnium erat. sed nōtissimus inter līberōs erat Paris, quod tōtam familiam et urbem et patriam dēlēvit. multī quoque eum "Alexandrum" nōmināvērunt.
ōlim trēs deae, Jūnō et Minerva et Venus, ad Paridem vēnērunt. deae pulcherrimam ēligere iussērunt. Paris Venerem ēlēgit, quod Venus eī Helenam prōmīsit. sed Helena erat uxor Menelāī, rēgis Graecī! Paris igitur Helenam ex Graeciā ad Trōiam dūxit, et propter hoc factum Graecī bellum contrā Trōiam gessērunt.
somnium quoque dē Paride nōtum est. ubi Hecuba īnfantem Paridem in uterō gerēbat, somnium malum habuit. in somniō nōn īnfantem genuit, sed flammās. illae flammae tōtam urbem cōnsūmpsērunt. vātēs dē īnfante monēbant: hic īnfāns ad Trōiam ruīnam feret. Priamus et Hecuba erant trīstēs, quod ruīnam ob īnfantem timēbant. itaque Priamus mīlitēs iussit: "īnfantem in monte relinquite!" sed pāstor īnfantem invēnit et servāvit. Paris igitur nōn mortuus est, sed in monte crēvit. posteā ad Trōiam rediit. ita fātum superāre nōn poterant.
Text originally written by Sean Minion, revised 7/26