P. Vergilius Marō
P. Vergilius Marō erat poēta Rōmānus sub imperātōre Augustō. Vergilius tria carmina scrīpsit. Būcolica vītam rūsticam celebrant. nam Vergilius erat trīstis, quod — sīcut multī agricolae — agrōs familiae āmīsit et ad urbem vēnit. imperātor Augustus mīlitibus, quī in bellō cīvīlī sibi pugnāverant, multōs agrōs dedit.
mox Vergilius fuit cliēns Maecēnātis, quī poētās laudāre imperātōrem volēbat. Vergilius Geōrgica Maecēnātī scrīpsit, quae dē agricolīs, arboribus, pecoribus, et apibus canēbant. imperātor autem Augustus opus māgnum dēsīderābat, quod imperium Rōmānum suum celebrāret.
Aenēis est fābula dē Aenēā, quī erat pater Rōmānōrum. Venus erat māter Aenēae. Aenēās ex Trōiā per mare fūgit. postrēmō ille ad Ītaliam vēnit. Aenēās in bellō contrā Italiānōs pugnāvit, et Lāvīnium condit. Vergilius, antequam Aenēidem perficere potuit, mortuus est. Augustus tamen carmen Vergiliī ēdidit. Rōmānī Aenēidem amāvērunt, quae erat nōtissima ex litterīs Rōmānīs.
Text originally written by Sean Minion