Gigantomachīa

Siphnian Treasury at Delphi, North frieze (c. 525 BC). Detail showing gods facing right and Giants facing left.

 

ōlim deī bellum contrā Sāturnum Titanēsque gessērunt. nunc Juppiter et deī Olympiī tōtum imperium habent. sed nunc Gigantēs bellum contrā deōs gerere volunt. Gigantēs sunt valdē saevī et pugnam amant. Gigantēs Jovem vincere volunt et Montem Olympum capere volunt.

 

fāta autem dīcunt: "Juppiter sine mortālī homine Gigantēs vincere nōn potest." itaque Juppiter mortālem hominem quaerit. Minerva Herculem vocat. Herculēs est vir valdē fortis et fīlius Jovis. Herculēs auxilium Jovī dat et cum deīs contrā Gigantēs pugnat.

 

Juppiter quoque Neptūnum Jūnōnemque Apollinemque Vulcānumque Mercuriumque Diānamque vocat. omnēs deī et deae auxilium Jovī dant.

 

mox deī contrā Gigantēs pugnant. pugna est magna et saeva. Vulcānus sagittās ignī plēnās ad Gigantēs iacit. Apollo quoque sagittās ad Gigantēs mittit. Diāna cum frātre Apolline pugnat et multōs Gigantēs vincit. Mercurius et Minerva quoque multōs Gigantēs superant. tum Neptūnus magnam undam facit; unda multōs Gigantēs pellit.

 

Herculēs quoque fortiter pugnat. Herculēs multōs Gigantēs sōlus vincit quod valdē fortis est.

 

tandem Juppiter fulmen capit et fulmen ad Gigantēs iacit. Gigantēs fulmen vident et timent. Juppiter Gigantēs vincit et Gigantēs fugiunt. Juppiter est victor!

 

nunc Juppiter et deī Olympiī tōtum mundum regunt. Juppiter tōtum imperium habet.

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

Free Latin for every classroom. Help keep it that way.

Everything here is free for every Latin student and teacher: more than 20 tiered Latin texts, from Caesar and Catullus to Vergil and Tacitus, plus the LAPIS curricula, informational texts, and more. No paywalls, no ads, no logins required, and new missions and readings are still being written.

If they help you or your students, $2 a month keeps them free and growing. A one-time gift helps too.

♡ Give $2 a month