Creation

George Frederic Watts - Chaos

in initiō erat ūna rēs in tōtō mundō. erat nullum mare, nulla terra, et nullum caelum. Graecī hanc ūnam rem "chaos" vocant.

 

chaos erat māgnum bellum inter multa elementa. erant elementa sōlis sed nullus sōl in caelō lūcēbat. erant elementa terrae sed nulla animalia in terrā ambulābant. erant elementa maris sed nullum mare erat circum terram.

 

erant elementa sōlis et terrae et maris sed omnia elementa erant mixta.

 

tum deus maximus (aut nātūra) sēparat elementa terrae ab elementīs caelī et maris ā terrā.

 

Gāia, māterna terra, et Ūranus, paternum caelum, in mātrimōniō plūrimōs deōs creant. Gāia creat duodecim Tītānōs, sex deōs et sex deās. Sāturnus est minimus Tītānus. Graecī Sāturnum 'Cronum' vocant.

 

omnēs Tītānī sunt:

 

Gāia quoque alia monstra creat: cȳclōpēs et gigantēs.

 

cȳclōpēs sunt fortissimī et fulmina faciunt, sed sōlum ūnum oculum habent.

 

sunt trēs gigantēs. gigantēs centum bracchia et quīnquāgintā capita habent.

 

Ūranus fīliōs timet. gigantēs Ūranum ōdērunt, quod Ūranus fīliōs in Gāiam pōnit. Gāia quoque est īrāta.

 

Sāturnus tamen est ingeniōsus et mātrī auxilium dat. Sāturnus gladium capit et cum Ūranō pugnat. Sāturnus Ūranum superat et tum imperium habet. deinde Sāturnus est rēx deōrum.

 

Sāturnus in caelō rēgnat.

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate