Geminī

 

Graecī cum Trōiānīs bellum gessērunt et decimō annō Trōiam cēpērunt. multī Trōiānī, cum Aenēā, ex Asiā effūgērunt et post multōs labōrēs in Italiam vēnērunt.

 

ibi Trōiānī Latīnum, rēgem terrae, salūtāvērunt. rēx Latīnus Trōiānōs accēpit et licuit Trōiānīs in urbe suā habitāre. Lāvīnia, fīlia Latīnī, Aenēam amābat sed Turnus, dux Rutulōrum, Lāvīniam dēsīderāvit. Turnus rēgnāre in Latiō volēbat. mox Turnus cum Aenēā bellum gessit.

 

Aenēās Turnum in proeliō vīcit et deinde Latīnus Lāvīniam Aenēae in mātrimōnium dedit. Trōiānī tamen in Latiō nōn habitāvērunt sed urbem novam parvam condidērunt: Aenēās urbem, ā nōmine uxōris, Lāvīnium appellāvit.

 

post mortem Aenēae, Ascanius rēgnāvit. Ascanius erat fīlius Aenēae. Ascanius tamen relīquit Lāvīnium et ipse condidit urbem novam sub monte Albānō. haec urbs erat Alba Longa.

 

post mortem Ascaniī, Silvius rēgnāvit. post mortem Silviī, multī aliī rēgēs rēgnāvērunt. tandem Procās erat rēx. Procās erat pater Numitōris atque Amūliī. Numitor, quī nātū maximus erat, rēgnāvit post mortem Procae. Amūlius erat īrātus quod ille in Albā Longā rēgnāre volēbat.

 

mox tamen, Amūlius cum frātre Numitōre pugnāvit et tum Amūlius in Albā Longā rēgnāvit. Amūlius fīliōs frātris necāvit et fēcit Rēam Silviam, fīliam frātris, sacerdōtem Vestālem. Vestālēs in villā prope templum Vestae habitābant et flammam in mediā urbe dēfendēbant. Vestālēs erant virginēs et nōn poterant marītōs habēre.

 

deus Mārs Rēam Silviam amāvit et mox Rēa fīliōs geminōs habuit. Amūlius erat īrātus et necāvit multōs sacerdōtēs. servī Amūliī cēpērunt puerōs et posuērunt eōs prope flūmen sed nōn in flūmine. servī puerōs necāre nōlēbant. itaque puerōs in saccō posuērunt et saccum prope rīpās flūminis relīquērunt. hoc flūmen erat Tiberis.

 

saccus, in quō servī puerōs posuērunt, hūc illūc fluitābat. mox tamen flūmen recēdēbat et puerī nunc in terrā erant. deinde lupa, quae erat sitiēns, ex montibus dēscendit et ad flūmen ambulāvit. lupa puerōs invēnit et eōs linguā lambēbat. tum lupa puerōs lacte aluit. puerī erant tūtī.

 

posteā lupa cum puerīs in cavō habitābat or multōs diēs lupa puerōs cūrābat. mox tamen pāstor Faustulus cum ovibus ambulābat. prope Tiberim erat cavum parvum et lupa puerōs Rōmulum Remumque in cavō portāvit. Faustulus invēnit puerōs prope cavum et eōs ad uxōrem suam portāvit. uxor erat laeta quod fīliōs habēre dēsīderābat sed fīliōs habēre nōn poterat.

 

Amūlius tamen putāvit puerōs esse mortuōs.

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate