Creation of humanity by Prometheus as Athena looks on (Roman-era relief, 3rd century AD)

Ignis Promētheī

 

postquam bellum contrā Gigantēs, Olympiī deī tōtum imperium habent. in terrā multa animālia vīvunt. hominēs quoque in terrā vīvunt, sed hominēs nōn sunt similēs animālibus. hominēs ad caelum spectant et deōs adorant.

 

hominēs animālia sacrificant sed saepe parvus cibus manet. Promētheus, fīlius Iapetī, saepe ad hūmānōs spectat et eōs adiuvāre cupit. Promētheus tunc cōnsilium capit; Promētheus Iovem fallere cupit.

 

Promētheus sacrificium capit et dīvidit. ossa in sēbō pōnit sed carnem in coriō pōnit. tunc Iovem vocat et dīcit: "necesse est tibi ūnum sacrificium legere atque aliud sacrificium hūmānīs dare."

 

Iuppiter dolum videt sed tamen ossa in sēbō legit. Iuppiter dīcit: "Promētheus mē fallit! ita vērō, hominēs nunc carnem habent sed… poenam dō!" Iuppiter nunc est īrātus et Promētheus timet. Iuppiter ignem ab hominibus aufert. hūmānī nunc frīgidī sunt neque cēnam coquere possunt.

 

Promētheus iterum Iovem fallit; ignem in ferulā condit, ā caelō dēscendit, et ad hūmānōs flammās portat. hominēs iterum calōrem habent et nōn iam frīgidī sunt. hūmānī iterum cēnam coquere possunt.

 

Iuppiter iterum est īrātus. Iuppiter nunc hūmānōs fallit et dōnum eīs dat…

 

Word Count: 174

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate