Bellum Trōiānum I

 

Menelāus frātrem suum vīsitāvit. suus frāter erat rēx Agamemnōn. Agamemnōn Mycēnīs habitābat. Agamemnōn Mycēnās regēbat. Agamemnōn erat īrātus quod Menelāus omniaParide nārrābat.

 

Achilles and Ajax engaged in a game, c. 540–530 BC, Vatican Museumsrēx Agamemnōn omnēs hērōas in Graeciā vocāvit. multī hērōes Mycēnam in nāvibus magnīs advēnērunt.

 

Ulixēs adfuit. nōmen Ulixī in linguā Graecā est Odysseus. Ulixēs Ithacam regēbat. Ulixēs īnfantem fīlium, Tēlemachum, habuit. uxor Ulixis erat Pēnelopa.

 

Diomēdēs adfuit. Diomēdēs erat iuvenissimus rēx Graecus.

Āiāx adfuit. Āiāx erat fortissimus altissimusque Graecus.

Idomeneus adfuit. Idomeneus in Crētā habitābat et mīlitēs multōs habuit.

Nestor adfuit. Nestor erat rēx veterrimus et Pylum regēbat.

 

Menelāus erat laetus quod omnēs hērōes prō glōriā pugnāre dēsīderābant.

 

Agamemnōn magnum exercitum parābat et mox tempus erat ad urbem Trōiam nāvigāre. Agamemnōn autem in silvā ambulābat et cervam sacram cōnspēxit. cervam interfēcit et statim dea Diāna erat īrātissima! cerva erat sacra Diānae! Diāna ventōs omnēs cēpit atque nāvēs Graecōrum ad urbem Trōiam nāvigāre nōn poterant.

Hippolyte Painter - RVAp 18-extra - Iphigenia in Tauris - youth with maenad and satyr - Basel ASuSL BS 1469 - 02

Agamemnōn ōrāculum vīsitāvit. ōrāculum Agamemnōnī dīxit: "dea Diāna est īrāta quod tū cervam suam interfēcistī. necesse est tibi sacrificāre fīliam tuam, Īphigenīam!"

 

Agamemnōn erat trīstis quod nōn dēsīderābat fīliam suam sacrificāre. Menelāus ad Agamemnōnem ambulāvit et Agamemnōnī persuāsit. Agamemnōn reluctanter fīliam suam, Īphigenīam, sacrificāvit sed nunc Agamemnōn erat trīstissimus. Graecī autem potuērunt ad urbem Trōiam nāvigāre et Menelāus erat laetus quod nunc Helenam invenīre poterat. Graecī ad Trōiam celeriter nāvigāvērunt.

 

Graecī mīlitēs contrā Trōiānōs mīlitēs fortiter pugnāvērunt sed Trōiānī urbem suam dēfendēbant. decem annōs Graecī urbem oppugnābant et decem annōs Trōiānī urbem dēfendēbant.

 

Graecī mīlitēs prope urbem sedēbant sed urbem capere nōn poterant.

 

Achilles' surrender of Briseis to Agamemnon, from the House of the Tragic Poet in Pompeii, fresco, 1st century AD, now in the Naples National Archaeological MuseumAgamemnōn erat īrātus et mox contrā Achillem pugnābat. Achillēs tunc in bellō pugnāre nōn dēsīderābat quod Agamemnōn puellam Achillis cēpit. Achillēs erat īrātissimus et in bellō pugnāre nōluit.

 

sine Achille, Graecī Trōiānōs vincere nōn poterant.

 

hērōs Trōiānus, Hector, quī erat fīlius Priāmī, mīlitēs Trōiānōs in proeliō dūcēbat. Hector erat fortissimus Trōiānōrum et multōs Graecōs interfēcit.

 

Hector reppulit mīlitēs Graecōs ad nāvēs prope lītora. Hector nunc erat cōnfīdēns. Agamemnōn et aliī Graecī hērōes erant territī et ōrābant Achillem ad pugnam redīre. Achillēs tamen ad pugnam redīre nōluit.

Battle at the ships, on a Roman-era sarcophagus, 225–250 AD

Patroclus, amīcus Achillis, Trōiānōs timēbat et dē Graecīs dēspērābat. mīlitēs Trōiānī iam nāvēs Graecās incendēbant.

 

Patroclus Achillem vocāvit et dīxit: "Achillēs, dēbēs īram tuam dēpōnere. necesse est tibi Graecōs adiuvāre! Hector multōs amīcōs interfēcit!"

 

Achillēs respondit: "minimē. cūr ego dēbeō Agamemnōnem adiuvāre? Agamemnōn est saccus vīnī! tū tamen dēbēs Graecōs adiuvāre. dēfende nāvēs sed nōlī oppugnāre Hectorem et nōlī oppugnāre urbem. cape arma mea quod arma mea sunt optima."

 

atque Patroclus arma Achillis gerēbat et mīlitēs in proelium dūcēbat. omnēs Graecī gaudēbant quod putābant Patroclum Achillem esse. omnēs Trōiānī timēbant quod putābant Patroclum Achillem esse.

 

Trōiānī celeriter ad urbem fugiēbant et nunc omnēs Graecī erant tūtī. Patroclus tamen voluit Hectorem interficere et celeriter ad Hectorem cucurrit.

 

Hector autem parātus erat. Hector sē vertit et hastam ad Patroclum iēcit. hasta Hectoris Patroclum trānsfīxit et Patroclus ad terram cecidit. Patroclus erat mortuus.

 

Achillēs nunc erat īrātissimus quod Hector amīcum suum interfēcit.

 

Achillēs voluit Hectorem interficere.

Patroclus corpse MAN Firenze

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate