Pandora

 

postquam Promētheus īgnem hūmānīs dedit, Iuppiter erat īrātissimus quod Promētheus contra eum dolum putābat. Iuppiter ergo cōnsilium fēcit; ad fīlium, Volcānum, ambulāvit et dīxit, “Volcāne, mī filī, necesse est tibi creāre fēminam bellam ē terrā. necesse est omnibus deīs dāre dona fēminae bellae.”

 

Volcānus fēminam ē terrā creāvit et omnēs deī deaeque dona fēminae dedērunt. Iuppiter nomen “Pandora” fēminae dedit. nunc Iuppiter erat laetus quod quoque fēminae arcam plēnam omnium malōrum fēminae dedit.

 

Iuppiter Pandorae dicēbat, “nolī aperīre arcam.” Iuppiter saepe ridēbat.

 

unō die, Iuppiter fratrem Promētheī, Epimētheum, visitābat. Iuppiter dīxit, “ego habeō fēminam bellam; tū dēsiderās habēre fēminam bellam?”

 

Epimētheus respondit, “ita vero! ego dēsiderō fēminam.” Iuppiter ridēbat et Pandoram vocāvit. Pandora arcam in manū sinistrā tenēbat et tunc ad Epimētheum ambulāvit. Epimētheus erat laetus sed Promētheus nunc erat anxius. Promētheus monēre fratrem temptāvit sed frustrā erat. Epimētheus fēminam amābat. Iuppiter iterum ridēbat.

 

Epimētheus saepe dē arcā rogābat. Pandora nihil dē arcā dicēbat. Epimētheus saepe rogābat, “quid est in arcā? dīc mihi, quid est in arcā? aperī arcam!” Pandora erat cūriōsa et dēsiderābat aperīre arcam. Pandora arcam aperuit et subitō multa mala ex arcā volābant. Pandora erat territa et statim arcam clausit. spēs sola in arcā remanēbat.

 

Promētheus nunc erat tristis quod hominēs mala vidēbant. fortasse Promētheus spem ex arcā remōvit et dedit spem hominibus. Promētheus quoque alia dona hominibus dedit; hūmānī nunc in casīs habitābant, agrōs colēbant, dē medicīnā intellegēbant, nāvēs navigābant, instrumenta faciēbant.

 

Iuppiter autem erat iratus iterum.

 

Word Count: 242