Infēlix Dīdō

in Carthagine, Aenēās circum templum ambulābat et picturās in murīs spectābat. in murīs erant picturae dē Bellō Troiānō. Aenēās Hectorem et Achillem vidēbat et erat tristis. subito Regīna Dīdō apparāvit at Aenēan salutāvit. Dīdō Aenēan ad regnum ducēbat.

 

in regnō, Aenēās fabulam Dīdōnī narrābat. omnēs Pūnicī (Carthaginians) erant tacitī. tandem Dīdō omnēs dīmittēbat et Pūnicī Trōiānīque dormiēbant. sed Dīdō dormīre nōn poterat. per tōtam noctem dē Aenēā putābat. erat tristis.

 

Aenēās et Trōiānī valdē fessī erant. dēsiderāvērunt in Carthagine habitāre. intereā (meanwhile) Dīdō Aenēan amāre incēpit; Aenēan semper spectābat. Aenēās nōn habuit uxorem, Dīdō nōn habuit marītum. Aenēās amōrem Dīdōnis nōn spernēbat (reject).

 

per tōtam hiemem Aenēās in Carthagine manēbat et Dīdōnem iuvābat. Dīdō novam urbem aedificābat. sed rēx deōrum, Iuppiter, Aenēan spectābat. īrātus erat quod Aenēās in Carthagine habitābat et ad Ītaliam non nāvigābat. Mercurium vocāvit et ‘Mercurī,’ inquit, ‘ad Carthaginem volā! celeriter! necesse est Aeneae ad Italiam navigāre!”

 

Mercurius statim volāre parābat; posuit tālāria (winged sandals) in pedibus et dē caelō in Carthaginem volāvit.

 

Aenēan invēnit et “audī mē, Aenēā,” inquit, “ego sum Mercurius; Iuppiter mē mittit ad tē; mē iubet haec verba tibi dīcere: nōlī (do not) in Carthagine habitāre. statim ad Ītaliam nāvigā et novam Trōiam ibi conde (establish). nunc!”

 

Aenēās, ubi Mercurium vīdit et verba Iovis audīvit, territus erat. nōn poterat imperia (commands) deōrum neglegere. ad comitēs rediit et iussit eōs nāvēs parāre. necesse erat sibi ad Ītaliam nāvigāre.
sed Dīdō omnia vīdit; ad Aenēam cucurrit et “perfide (scoundrel)!” clāmāvit, “tune clām exis? amōrem meum spernis? mē relinquis? hostēs mē necābit (will kill)”

 

Aenēās tristis erat et respondet, “nōn amōrem tuum spernō. nōn tacite abeō. sed Iuppiter ipse mē iubet ad Ītaliam īre. Ītaliam nōn sponte meā petō.” tum vērō Dīdō irata erat. “ego tē nōn retineō (hold back). ī nunc. ad Ītaliam ī. sed tē moneō: poena dīra dabis (you will pay a dire punishment); Pūnicī tē in futurō petent (will attack).” sīc Dīdo dīxit et ad terram cēcidit.

 

Aenēās trīstis erat sed tamen Dīdōnem relinquit. tunc rediit ad comitēs (amicos) nāvēsque. necesse erat sibi īre ad Ītaliam. necesse erat sibi parāre navēs. postrīdiē prīmā lūce Trōiānī nāvigābant.

 

postrīdiē Dīdō ad mare spectāvit. nāvēs Trōiānōrum vīdit ad Ītaliam nāvigantēs (sailing). erat tristis. servōs iussit magnam pyram (funeral platform) aedificāre. pyram ascendit. gladium capit. omnēs territī spectāvērunt. Dīdō tunc pectus (her chest) gladiō trānsfīxit. omnēs lacrimābant quod Dīdōnem mortuam vidēbant. soror Dīdōnis, Anna, ignem ad pyram portāvit et mox corpus Dīdōnis ardēbat. fūmus ad caelum surgit.

 

intereā Aenēās, dum navigābat, ad Carthaginem spectāvit. fūmum vīdit in caelum. ‘quid videō? quid est?’ inquit; ‘cūr fūmus ad caelum surgit? est Dīdō in periculō? quid debeō agere?’ sed redīre nōn poterat ob verba Iovis. trīstis erat sed āxius Ītaliam nāvigābat.

 

Word Count: 425