Aenēās Errat

Aenēās et Trōiānī nāvēs cōnscendēbant. ab urbe Trōiā in terrās ignōtās nāvigābant. diū terram quaerēbant ubi novam Trōiam condere possent. multōs labōrēs, multa perīcula habuērunt. saepe dēspērābat Aenēās. tandem cōnstituērunt ad Italiam nāvigāre.

 

sed ubi ad Siciliam vēnērunt, magnum perīculum vix ēvādāvērunt. saxa vidērunt ubi Scylla, mōnstrum horribile, habitābat. sonitum magnum audīvērunt ubi Charybdis undās ēvomuit. pater Anchīsēs magnā vōce clāmat: ‘fugite; nāvigāte nāvēs ē perīculō; nam in illīs saxīs habitat Scylla.’ Aenēās verba patris audīvit et circum saxa nāvēs movuit. sīc sociī (amīcī) Aenēae vix ē perīculō ēvādāvērunt.

 

ubi ad Siciliam venērunt, montem Aetnam vidērunt. nāvēs ad terram nāvigāvērunt et sub noctem ad lītus īnsulae advenērunt. sub monte in lītore dormiēbant. mōns Aetna per noctem sonōs faciēbat. flammās et saxa in caelum prōiēcit! Trōiānī territī erant et ānxiī diem exspectābant.

 

festīnāvērunt ad nāvēs quod hominem vidērunt. homo erat territus et ad lītus currēbat. Trōiānōs vocābat. cūcurrit ad eōs et dīxit “servāte mē. vōs ōrō! ego Graecus sum, amicus Ulixis. cēterī fūgērunt. ego sōlus maneō. fugite! Cyclōpēs hīc habitant. sunt gigantēs ingentēs et hominēs edunt. nōlīte mē Cyclōpibus trādere. servāte mē! accipite mē in nāvem tuam.”

 

subitō Trōiānī Polyphēmum vidērunt, gigantem ingentem. ille ovēs dē monte dūcēbat. caecus erat -- Polyphēmus nōn poterat vidēre quod Ulixēs oculum suum trānsfīxit. lente dē monte dēscendēbat. Aenēās territus erat. dīxit, “currite ad nāvēs! festīnāte!” Trōiānī amīcum Ulixis accēpērunt et fugērunt ad nāvēs.

 

Polyphēmus iam ad lītus advēnit et in mare ambulāvit. Trōiānōs vidēre nōn poterat sed audīvit nāvēs. in magnā voce exclāmābat. aliī Cyclopēs audīvērunt et cūcurrērunt dē montibus ad lītus. saxa ingentia in nāvēs coniciēbant; sed Trōiānī iam ē lītore nāvigāvērunt. Cyclōpēs eōs verberāre nōn poterant.

 

dum Trōiānī ā Siciliā ad Italiam nāvigāvērunt, vēnit magna tempestās; Aeolus, rēx ventōrum, omnēs ventōs ēmīsit. Trōiānī in magnō perīculō erant. cursum suum tenēre nōn poterant. tandem ventī eōs ad terram ignōtam mīsērunt. Trōiānī ē nāvibus exiērunt et in lītore dormīvērunt.

 

postrīdiē Aenēās cōnstituit terram explōrāre. sodalibus dīxit: “vōs prope nāvēs manēte; in mente habeō terram explōrāre.” cum amīcō ūnō collem ascendēbat et circumspectābat. multōs hominēs vidit quī urbem prope lītus aedificābant. Aenēās eōs diū spectābat. dīxit, “bene! vōs urbem iam aedificātis; nōs semper in mare errāmus.’ tandem collem dēscendit. urbem intrāvit et festinābat ad magnum templum.

 

Word Count: 370