Fall of Troy

decem annōs Graecī Trōiānōs obsidēbant sed urbem capere nōn poterant. tandem Agamemnōn, rex Graecōrum, dēspērābat; omnēs prīncipēs vocāvit et dīxit, “decem annōs iam Trōiam obsidēmus. saepe Trōiānōs in pugnā vincimus (superāvimus) sed urbem capere nōn possumus. ego dēspērō. quid facere dēbēmus? domumne redīre dēbēmus? quid vōs putātis?”

 

omnēs prīncipēs tacēbant, sed Ulixēs respondit, “nōn dēspērō. cōnsilium novum habeō. audīte mē.”

 

omnēs prīncipēs cōnsilium Ulixis attentē audiēbant et cōnsilium laudābant. equum ingentem ligneum fēcērunt et multōs virōs fortēs in equum posuērunt. illī mīlitēs in equum ascendērunt et in ventre (stomachō) equī sē cēlāvērunt. Graecī ad nāvēs ambulāverunt et nāvigāvērunt ad īnsulam prope Trōiam.

 

prīmā lūce Trōiānī nāvēs vidērunt: gaudēbant quod Graecī fugērunt. gaudēbant quod pugnae tandem cōnfectae sunt. ē portīs urbis ad litus dēsertum currēbant. equum ingentem in litore spectāvērunt. aliī clamābant “dēbēmus dūcere equum ligneum in urbem.” aliī dicēbant “equō nōlīte crēdere! timēmus dōna Graecōrum. fortasse Graecī in equō sunt.”

 

tandem cōnstituērunt equum in urbem trahere. mīlitēs equum per portās trāxērunt et in templō pōsuērunt. deinde cēnās faciunt et multum vīnum bibunt.

 

nox adest. dormiunt Trōiānī. Graecī, quī in īnsulā sunt, ē nāvibus exeunt et celeriter ad urbem Trōiam currunt. mīlitēs, quī in equō cēlātī sunt, tacitī exeunt et festīnant ad portās.

 

custōdēs Trōiānī dormiunt; ēbriī sunt quod multum vīnum bibērunt. Graecī illōs custōdēs nēcant; portās celeriter aperiunt et amīcōs accipiunt. omnēs in viās urbis currunt. paucī Trōiānōrum resistunt. mox Graecī tōtam urbem capiunt. tandem rēgiam Priamī oppugnant; Priamum et fīliōs suōs nēcant. paucī Trōiānōrum ēvādunt Graecōs. sīc Graecī tandem Trōiam capiunt et urbem dēlent.

 

Word Count: 253