Mālum Aureum

 

ōlim deī deaeque convīvium habēbant. hērōs Pēleus voluit in mātrimōnium deam Thetidem ducere.

 

deī Discordiam nōn invitāvērunt et illa dea erat īrātissima. Discordia cōnflīctiōnem amāvit.

 

Discordia in mālō 'PULCHERRIMAE' scrīpsit et mālum in convīvium iēcit. Iūnō et Venus et Minerva mālum dēsīderābant. Iuppiter dīxit, "ego cōnstituere nōn possum. mortālis Paris dēbet cōnstituere." atque Iuppiter mortālem Paridem ad convīvium vōcāvit. Paris erat fīlius Priamī, rēgis Trōiae.

 

Iūnō Paridī dīxit, “possum dāre tibi regnum Asiae Eurōpaeque.”

 

Minerva Paridī dīxit, “possum dāre tibi sapientiam et artem in proeliō.”

 

Venus Paridī dīxit, “possum dāre tibi pulcherrimam fēminam mortālem.”

 

erat difficile Paridī cōnstituere et ille longē putāvit. Paris dēsīderāvit omnia quae deae dāre voluērunt.

 

Paris tandem mālum Venerī dedit et Venus pulcherrimam fēminam mortālem, Helēnam, Paridī dedit. Iūnō et Minerva erant īrātissimae quod eīs Paris mālum nōn dedit.

 

sed ēheu! Helēna iam erat marīta. marītus Helēnae erat Menelaus, rēx Spartae.

postquam multōs annōs, Paris ad Spartam nāvigāvit et Menelaum Helēnamque vīstabat. Menelaus in hostpitiō Paridem accēpit et Helēna Paridī multa dōna dedit.

 

unā nocte, Paris Helēnam rapuit et ad Trōiam nāvigāvit. Menelaus erat trīstissimus et frātrem quaesīvit. frāter, rēx Agamemnōn, erat potentissimus rēx in Graeciā. Agamemnōn erat rēx Mycēnae.

 

Menelaus Agamemnōnī omnia narrāvit. Agamemnōn erat iratissimus sed Agamemnōn bellum amāvit. Agamemnōn cōnsilium fēcit.