Bellum Troianum II 

 

postquam Patroclum nēcāvit, Hector arma Achillis ā corpore cēpit. Hector nunc habuit arma optima et nunc erat hērōs optimus in bellō.

 

necesse erat Achillī nova arma invenīre atque Achillēs suam matrem, Thetidem, vocāvit.


Thetis voluit suum fīlium adiuvāre et ad Volcānum iter fēcit. Volcānus erat faber maximus.

 

Thetis dīxit, “Vulcāne, meus fīlius, Achillēs, nova arma requirit. potēsne nova arma facere? adiuvā Achillem!”

 

Vulcānus respondit, “ita vero, Thetis, possum nova arma facere.” Vulcānus statim malleum suum cēpit et incēpit nova arma facere. deus clipeum novum fēcit et nunc Achillēs arma optima habuit. hic clipeus erat gravissimus clipeus in totō mundō. modo Achillēs hunc clipeum tollere poterat. Achillēs erat nunc parātus ad bellum revenīre.

 

Trōiānī, ubi Achillem vīdērunt, erant territī. Achillēs statim multōs Trōiānōs nēcāvit et Hectorem petīvit. Achillēs et rīvum strangulāvit! Hector, ubi Achillem vīdit, sē vertit et ad urbem fugit. omnēs Trōiānī quoque in urbem fugērunt. Hector autem sē vertit iterum et contrā Achillem pugnāvit.

 

rēx Priamus, in murīs Trōiae, ad Hectorem exclāmāvit, “Hector, nōn dēbēs contrā Achillem pugnāre. nōn potes eum superāre!” mater Hectoris, Hecubē, quoque ad fīlium suum exclāmāvit sed Hector nōn audīvit. Hector, solus, sine sodālibus, Achillem expectābat.

 

Achillēs ad Hectorem celeriter currit sed Hector subitō Achillem timēbat. Hector temptāvit ā Achille fugere sed Trōiānī iam portās urbis clausērant. Hector extrā murōs urbis manēbat.

 

Hector ter circum murōs cucurrit sed tandem contrā Achillem pugnāvit. Achillēs nunc erat irātissimus quod Hector fugere temptāvit.

 

Achillēs Hectorem īnsultāvit et hastam suam iēcit. Hector hastam ēvītāvit et tunc ad Achillem hastam suam iēcit. ecce! hasta Hectoris in clipeum Achillis trānsfīxit. 

 

eheu! Hector autem Achillem nōn vulnērāvit.

 

Achillēs hastam dētrāxit et fortiter hastam per caelum ad Hectorem iēcit. hasta sonum māgnum fēcit et Hectorem trānsfīxit. Hector ad terram cecidit. Hector erat mortuus et omnēs Trōiānī in murīs lacrimābant.

 

Achillēs autem adhūc erat irātus. Achillēs corpus Hectoris cēpit et corpus ad currum ligāvit. ille hērōs tunc currum agēbat et corpus ter circum murōs Trōiae trāxit. Hecubē, māter Hectoris, in dolōre exclāmāvit, “Achillēs, dā nōbīs corpus Hectoris! necesse est nōbīs fīlium nōstrum in terrā ponere!”

 

Achillēs tamen illam fēminam nōn audīvit; ad nāvēs cum corpore Hectoris revēnit. unā nocte, rēx Priamus per castra Graeca clām ambulābat et tentōrium Achillis intrāvit. salutāvit Achillem et statim ad terram cecidit. Priamus tunc Achillem supplicāvit hīs verbīs, “ō Achillēs, nunc nōn sum tuus inīmicus. sum pater et ego dēsīderō corpus filiī quod necesse est Hectorem in terrā ponere. putā dē pātre tuō. remittē corpus mihi. sinē mihi Hectorem in terrā ponere. sinē mihi sacrificia facere. sinē mihi Hectorem Charontī dāre. dēsiste ab īrā, tē ōrō.”

 

Achillēs erat stupefactus. Achillēs dē pātre suō putābat et ad Priamum spectābat. ille hērōs corpus Hectoris Priamō dedit et tunc Priamus ad urbem Trōiam revēnit. illā nocte, Priamus et Achillēs nōn iam erant inīmicī.

Word Count: 461