P. Vergilius Maro, Aeneid 1.195-209

 

Tier 2

Aenēās revenit ad portum et dīvidit vīna. bonus hērōs, Acestēs, ponuerat haec vina amphorīs et dederat ea Aenēae in lītore Trīnacrō.

 

tunc Aenēās mulcet dolentia pectora verbīs: “ō sociī passī graviōra, (et scīmus mala), deus dabit fīnem hīs quoque.

 

“vōs appropinquavistis Scyllaeam furorem et sonāntēs scopulōs, vōs expertī estis saxa Cyclōpia. revocāte animōs et demittite timōrem; fortasse ōlim iuvābit vōs meminisse haec.

 

“per variōs casus, per tot pericula, petimus in Latium; ubi fāta dant nobis quiētās domōs. illīc est fās rēgna Trōiae resurgere. remanēte fortēs!”

 

Aenēās dixit tālia verba sed erat aeger ingentibus cūrīs. simulat spem vultū et premit dolōrem in corde.

Tier 3

deinde dīvidit vīna quae bonus hērōs Acestēs onerārat cadīs et dederat lītore Trīnacrō abeuntibus, et mulcet maerentia pectora dictīs: “ō sociī (neque enim sumus ignārī ante malōrum), ō passī graviōra, deus dabit fīnem hīs quoque.

 

“vōs et accestis Scyllaeam rabiem et penitus sonantēs scopulōs, vōs et expertī estis saxa Cyclōpia. revocāte animōs et mittite maestum timōrem; forsan ōlim iuvābit meminisse et haec. per variōs casus, per tot discrīmina rērum, tendimus in Latium; ubi fāta ostendunt quiētās sēdēs. illīc fās rēgna Trōiae resurgere. dūrāte, et vōsmet servāte secundīs rebus.”

 

refert tālia vōce, et aeger ingentibus cūrīs, simulat spem vultū, premit altum dolōrem corde.

Tier 4

  1. vīna bonus quae deinde cadīs onerārat Acestēs
  2. lītore Trīnacriō dederatque abeuntibus hērōs,
  3. dīvidit, et dictīs maerentia pectora mulcet:
  4. 'ō sociī (neque enim ignārī sumus ante malōrum),
  5. ō passī graviōra, dabit deus hīs quoque fīnem.
  6. vōs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantēs
  7. accestis scopulōs, vōs et Cyclōpia saxa
  8. expertī: revocāte animōs maestumque timōrem
  9. mittite; forsan et haec ōlim meminisse iuvābit.
  10. per variōs casus, per tot discrīmina rērum
  11. tendimus in Latium; sēdēs ubi fāta quiētās
  12. ostendunt; illīc fās rēgna resurgere Trōiae.
  13. dūrāte, et vōsmet rēbus servāte secundīs.'
  14. tālia vōce refert, cūrīsque ingentibus aeger
  15. spem vultū simulat, premit altum corde dolōrem.