P. Vergilius Maro, Aeneid 1.180-194

 

Tier 2

intereā Aenēās ascendit scopulum quod dēsīderāvit spectāre pelagum. voluit quaerere Anthea aut Phrygiās birēmēs aut Capyn aut arma Caīcī. Aenēās prōspicit nūllam nāvem sed prōspicit trēs cervōs in lītore. tōta armenta sequuntur hōs cervōs et aliī cervī pascuntur per vallēs.

 

Aenēās capit arcum et sagittās manū. prīmum mittit sagittās in ducēs quī habēbant capita alta cornibus arboreīs. tum miscet vulgus, agēns turbam tēlīs inter silvam. Aenēās fundit septem ingentia corpora terrā. Aenēās currit ad portum et dīvidet cervōs in omnēs sociōs.

Tier 3

intereā Aenēās cōnscendit scopulum, et petit omnem prōspectum lātē pelagō, sī videat aliquem Anthea iactātum ventō et Phrygiās birēmēs, aut Capyn, aut arma Caīcī in celsīs puppibus. Aenēās prōspicit nūllam nāvem in cōnspectū sed prōspicit trēs cervōs errantēs lītore; tōta armenta sequuntur hōs ā tergō, et agmen longum pascitur per vallēs.

 

cōnstitit hīc et corripuit arcum manū et sagittās celerēs, quae tēla fīdus Achātēs gerēbat; prīmum sternit ductōrēs ipsōs, ferentēs capita alta cornibus arboreīs, tum miscet vulgus et omnem, agēns turbam tēlīs inter frondea nemora; nec absistit prius quam, victor, fundat septem ingentia corpora humī et aequet numerum cum nāvibus.

 

hinc petit portum, et partītur in omnēs sociōs.

Tier 4

  1. Aenēās scopulum intereā cōnscendit, et omnem
  2. prōspectum lātē pelagō petit, Anthea sī quem
  3. iactātum ventō videat Phrygiāsque birēmēs,
  4. aut Capyn, aut celsīs in puppibus arma Caīcī.
  5. nāvem in cōnspectū nūllam, trēs lītore cervōs
  6. prōspicit errantēs; hōs tōta armenta sequuntur
  7. ā tergō, et longum per vallēs pascitur agmen.
  8. cōnstitit hīc arcumque manū celerēsque sagittās
  9. corripuit, fīdus quae tēla gerēbat Achātēs;
  10. ductōrēsque ipsōs prīmum, capita alta ferentēs
  11. cornibus arboreīs, sternit, tum vulgus et omnem
  12. miscet agēns tēlīs nemora inter frondea turbam;
  13. nec prius absistit quam septem ingentia victor
  14. corpora fundat humī et numerum cum nāvibus aequet;
  15. hinc portum petit, et sociōs partītur in omnēs.