P. Vergilius Maro, Aeneid 1.157-179

 

Tier 2

sociī Aenēae erant dēfessī. contendunt petere lītora quae erant proxima. itaque sē vertērunt ad Libyam. est portus nāturālis in hōc locō. omnis unda frangitur ā saxīs.

 

circum īnsulam sunt vastae rūpēs et geminī scopulī surgunt in caelum. quoque est ātra silva dēsuper. sub fronte est antrum pendentibus saxīs et sellīs nāturālibus. est domus Nymphārum.

 

hīc nulla nāvis demittit ancoram. hūc Aenēās, cum septem nāvibus collēctīs ex classe, īit. ac magnō amōre terrae, Trōiānī ēgrediuntur et capiunt harēnā, et pōnunt membra in lītore.

 

ac prīmum Archātēs, socius Aenēās, facit ignem foliīs. tum Trōiānī capiunt Cererem corruptam et īnstrūmenta, parant torrēre frumentum receptum flammīs et frangere saxō.

Tier 3

dēfessī Aeneadae, contendunt petere cursū lītora quae proxima et vertuntur ad ōrās Libyae. est locus in sēcessū longō: īnsula efficit portum obiectū laterum, quibus omnis unda ab altō frangitur et unda scindit sēsē reductōs in sinūs.

 

hinc atque hinc sunt vāstae rūpēs et geminī scopulī minantur in caelum, quōrum sub vertica lātē aequora sunt tūta et silent; tum est scaena coruscīs silvīs dēsuper et ātrum nemus imminet horrentī umbrā. sub fronte est antrum pendentibus scopulīs; intus sunt aquae dulcēs et sedīlia vīvō saxō, domus Nymphārum.

 

hīc ūlla vincula nōn tenent fessās nāvēs, ūlla ancora nōn alligat uncō morsū. hūc Aenēās, cum septem nāvibus collēctīs ex omnī numerō, subit; ac magnō amōre tellūris, Trōēs ēgressī sunt et potiuntur optātā harēnā, et pōnunt tābentēs artūs in lītore sale.

 

ac prīmum Achātēs excūdit scintilam silicī, et suscēpit ignem foliīs, atque dedit ārida nūtrīmenta circum, et rapuit flammam in fōmite. tum, fessī rērum, Trōiānī expediunt Cererem corruptam et arma Cereālia, et parant torrēre frūgēs receptās flammīs et frangere saxō.

 

Tier 4

  1. dēfessī Aeneadae, quae proxima lītora cursū
  2. contendunt petere et Libyae vertuntur ad ōrās.
  3. est in sēcessū longō locus: īnsula portum
  4. efficit obiectū laterum, quibus omnis ab altō
  5. frangitur inque sinūs scindit sēsē unda reductōs.
  6. hinc atque hinc vāstae rūpēs geminīque minantur
  7. in caelum scopulī, quōrum sub vertice lātē
  8. aequora tūta silent; tum silvīs scaena coruscīs
  9. dēsuper horrentīque ātrum nemus imminet umbrā.
  10. fronte sub adversā scopulīs pendentibus antrum;
  11. intus aquae dulcēs vīvōque sedīlia saxō,
  12. Nymphārum domus. hīc fessās nōn vincula nāvēs
  13. ūlla tenent, uncō nōn alligat ancora morsū.
  14. hūc septem Aenēās collēctīs nāvibus omnī
  15. ex numerō subit; ac magnō tellūris amōre
  16. ēgressī, optātā potiuntur Trōës harēnā,
  17. et sale tābentēs artūs in lītore pōnunt.
  18. ac prīmum silicī scintillam excūdit Achātēs,
  19. suscēpitque ignem foliīs, atque ārida circum
  20. nūtrīmenta dedit, rapuitque in fōmite flammam.
  21. tum Cererem corruptam undīs Cereāliaque arma
  22. expediunt fessī rērum, frūgēsque receptās
  23. et torrēre parant flammīs et frangere saxō.