P. Vergilius Maro, Aeneid 1.142-156

 

Tier 2

sīc Neptūnus dicit et celerior quam orātiōnem, ille plācat mare, dispellit nubēs, et redūcit sōlem. Cȳmothoē et Trītōn removent nāvēs saxibus. Neptūnus ipse tollet aliās nāvēs tridentī atque aperit vāstās syrtēs. tunc ille temperat mare simul agit currum super undās.

 

ac velutī in magnō populō cum sēditiō surgit, et vulgus est iratum et habet facēs et saxa. furor providet arma; tum cōnspexērunt virum, quī habet gravitās, et silent et audiunt.

 

ille regit animōs verbīs et plācat pectora. sīc omnis fragor maris cecidit. postquam pater Neptūnus, prōspiciēns mare sub apertō caelō, vertit equōs et agit currum ab illō locō.

Tier 3

sīc ait, et citius dictō, Neptūnus plācat tumida aequora, et fugat collēctās nubēs, et redūcit sōlem. Cȳmothoē simul et Trītōn adnīxus dētrūdunt nāvēs acūtō scopulō; Neptūnus ipse levat aliās nāvēs tridentī; et aperit vāstās syrtēs, et temperat aequor, atque perlābitur summās undās levibus rotīs.

 

ac velutī in magnō populō cum saepe sēditiō coorta est, et ignōbile vulgus saevit animīs, et iam facēs et saxa volant -- furor ministrat arma; tum, sī forte cōnspexērunt virum quem gravem pietāte ac meritīs, silent, et adstant auribus arrēctīs;

 

ille regit animōs verbīs dictīs, et mulcet pectora -- sīc cūnctus fragor pelagī cecidit. postquam genitor, prōspiciēns aequora et, invectus apertō caelō, flectit equōs et volāns dat lōra secundō currū.

Tier 4

  1. sīc ait, et dictō citius tumida aequora plācat,
  2. collēctāsque fugat nūbēs, sōlemque redūcit.
  3. Cȳmothoē simul et Trītōn adnīxus acūtō
  4. dētrūdunt nāvēs scopulō; levat ipse tridentī;
  5. et vāstās aperit syrtēs, et temperat aequor,
  6. atque rotīs summās levibus perlābitur undās.
  7. ac velutī magnō in populō cum saepe coorta est
  8. sēditiō, saevitque animīs ignōbile vulgus,
  9. iamque facēs et saxa volant—furor arma ministrat;
  10. tum, pietāte gravem ac meritīs sī forte virum quem
  11. cōnspexēre, silent, arrēctīsque auribus adstant;
  12. ille regit dictīs animōs, et pectora mulcet —
  13. sīc cūnctus pelagī cecidit fragor, aequora postquam
  14. prōspiciēns genitor caelōque invectus apertō
  15. flectit equōs, currūque volāns dat lōra secundō.