P. Vergilius Maro, Aeneid 1.124-141

 

Tier 2

intereā Neptūnus sēnsit esse magnam tempestātem in marē. erat iratissimus. Neptūnus spectat ad mare, tollit placidum caput ex undā. videt classem Aenēae, quae disiecta est in tōtō mare. quoque videt nāvēs quae oppressās est flūctibus.

 

Neptūnus intellexit quid accideret -- erat ob dolum et īram Iūnōnis sorōris. vocat Eurum Zephyrumque ad sē et dīxit haec verba: “nōnne scitis tuum locum? vōs nōn habētis meum mandatum ūtī tempestātibus. necesse est mihi placere flūctūs.

 

“mox dabitis poenās mihi. fugāte et dīcite haec verba vestrō rēgī: Aeolus nōn habet imperium pelāgī tridentemque. datum est mihi. ille tenet immānia saxa, vestrās domōs. Aeolus debet iacere in illā aulā et regere clausō carcere ventōrum.”

Tier 3

intereā Neptūnus sēnsit pontum miscērī magnō murmure, hiemem ēmissam esse, et stāgna aqua refūsa esse īmīs vadīs. erat commōtus graviter, et, prōspiciēns altō, extulit placidum caput summā undā. videt classem Aenēae disiectam tōtō aequore, videt Trōas oppressōs flūctibus et caelī ruīnā.

 

nec dolī et īrae Iūnōnis latuērunt frātrem. vocat Eurum Zephyrumque ad sē, dehinc tālia fātur: “tantane fīdūcia vestrī generis tenuit vōs? ventī, sine meō nūmine, audētis miscēre iam caelum terramque et tollere tantās mōlēs? quōs ego -- sed praestat compōnere mōtōs flūctūs.

 

“post luētis commissa mihi nōn similī poenā. mātūrāte fugam et dīcite haec vestrō rēgī: nōn illī imperium pelāgī saevumque tridentem datum est, sed mihi, sorte. ille (Aeolus) tenet immānia saxa, vestrās domōs, Eure; Aeolus iactet sē in illā aulā et rēgnet clausō carcere ventōrum.”

Tier 4

  1. intereā magnō miscērī murmure pontum,
  2. ēmissamque hiemem sēnsit Neptūnus, et īmīs
  3. stāgna refūsa vadīs, graviter commōtus, et, altō
  4. prōspiciēns, summā placidum caput extulit undā.
  5. disiectam Aenēae tōtō videt aequore classem,
  6. flūctibus oppressōs Trōas caelīque ruīnā;
  7. nec latuēre dolī frātrem Iūnōnis et īrae.
  8. Eurum ad sē Zephyrumque vocat, dehinc tālia fātur:
  9. “tantane vōs generis tenuit fīdūcia vestrī?
  10. iam caelum terramque, meō sine nūmine, ventī,
  11. miscēre et tantās audētis tollere mōlēs?
  12. quōs ego—sed mōtōs praestat compōnere flūctūs.
  13. post mihi nōn similī poenā commissa luētis.
  14. mātūrāte fugam rēgīque haec dīcite vestrō:
  15. nōn illī imperium pelagī saevumque tridentem,
  16. sed mihi sorte datum. tenet ille immānia saxa,
  17. vestrās, Eure, domōs; illā sē iactet in aulā
  18. Aeolus et clausō ventōrum carcere rēgnet.”