P. Vergilius Maro, Aeneid 1.102-123

 

Tier 2

Aenēās clamat haec verba. ferōx ventus, quī venerat Aquilōne, ferit adversa vēlum. ventus quoque tollit flūctūs ad sīdera. rēmī franguntur et nāvis āvertitur ā undīs. tunc mōns ingēns aquae īnsequitur. aliī virī pendent in summō flūctū, aliī virī possunt videre terram inter flūctūs. tōtum mare furit harēnīs.

 

Notus torquet trēs nāvēs in saxa, Eurus urget trēs nāvēs ab altō in brevia et syrtēs -- miserābile vīsū! -- atque cingit colle harēnae.

 

ingēns unda ferit ūnam nāvem, quae portābat Lyciōs et fīdum Orontēn, in puppim ante oculōs Aenēae: magister dēicitur in mare et flūctus torquet illam nāvem ter et rapidus vertex vorat aequore.

 

nantēs virī appārent in vāstō mare, arma virum, tabulae, et Trōïa gaza appārent per undās. iam tempestās vīcit nāvem Īlioneī, iam tempestās vīcit nāvem fortis Achātae, nāvem Abantis, et nāvem Alētī; omnēs nāvēs accipiunt inimīcam aquam et fatīscunt rīmīs.

Tier 3

iactantī tālia, strīdēns procella ferit vēlum adversa Aquilōne, flūctūsque ad sīdera tollit. rēmī franguntur; tum prōra āvertit et dat latus undīs, mōns praeruptus aquae īnsequitur cumulō. hī virī pendent in summō flūctū; hīs virīs, unda dehīscēns aperit terram inter flūctūs, aestus furit harēnīs.

 

Notus torquet trēs nāvēs abreptās in saxa latentia (Ītalī vocant saxa, quae in mediīs flūctibus, Ārās, immāne dorsum summō marī), Eurus urget trēs nāvēs ab altō in brevia et syrtēs -- miserābile vīsū! -- et inlīdit vadīs atque cingit aggere harēnae.

 

ingēns pontus ā vertice ferit ūnam nāvem, quae vehebat Lyciōs et fīdum Orontēn, in puppim ante oculōs ipsius (Aenēae): magister excutitur prōnus et volvitur in caput, ast flūctus torquet illam nāvem ter ibīdem, agēns circum, et rapidus vertex vorat aequore.

 

rārī nantēs appārent in vāstō gurgite, arma virum, tabulae, et Trōïa gaza appārent per undās. iam hiems vīcit validam nāvem Īlioneī, iam hiems vīcit validam nāvem fortis Achātae, et quā vectus Abās, et quā grandaevus Alētēs; omnēs nāvēs accipiunt inimīcum imbrem laxīs compāgibus laterum, rīmīsque fatīscunt.

Tier 4

  1. tālia iactantī strīdēns Aquilōne procella
  2. vēlum adversa ferit, flūctūsque ad sīdera tollit.
  3. franguntur rēmī; tum prōra āvertit et undīs
  4. dat latus, īnsequitur cumulō praeruptus aquae mōns.
  5. hī summō in flūctū pendent; hīs unda dehīscēns
  6. terram inter flūctūs aperit, furit aestus harēnīs.
  7. trēs Notus abreptās in saxa latentia torquet
  8. (saxa vocant Ītalī, mediīs quae in flūctibus, Ārās,
  9. dorsum immāne marī summō), trēs Eurus ab altō
  10. in brevia et syrtēs urget -- miserābile vīsū! --
  11. inlīditque vadīs atque aggere cingit harēnae.
  12. ūnam, quae Lyciōs fīdumque vehēbat Orontēn,
  13. ipsius ante oculōs ingēns ā vertice pontus
  14. in puppim ferit: excutitur prōnusque magister
  15. volvitur in caput, ast illam ter flūctus ibīdem
  16. torquet, agēns circum, et rapidus vorat aequore vortex.
  17. appārent rārī nantēs in gurgite vāstō,
  18. arma virum tabulaeque, et Trōïa gaza per undās.
  19. iam validam Īlioneī nāvem, iam fortis Achātae,
  20. et quā vectus Abās, et quā grandaevus Alētēs,
  21. vīcit hiems; laxīs laterum compāgibus omnēs
  22. accipiunt inimīcum imbrem, rīmīsque fatīscunt.