P. Vergilius Maro, Aeneid 1.81-101

 

Tier 2

Aeolus haec verba dīxit. ille tunc terminale hastae montem in latus pulsat. ventī ruunt et perflant terrās turbine. incubuērunt marī et omnēs ventī (Eurus, Notusque Āfricusque) tōtum mare ruunt et vāstōs flūctūs ad lītora volvunt.

 

clāmor virōrum et strīdor rudentum īnsequitur; et subitō nūbēs ēripiunt caelum diemque ex oculīs Troiānōrum; ātra nox tegit mare. caelum intonuit et micat ignibus. omnia intentant mortem virīs.

 

statim membra Aenēae solvuntur. ingemit et tendēns manūs ad sīdera, dicit, “illī sunt felicēs quī interfectī erant sub altīs murīs Trōiae! ō Diomedēs, volō mē potuisse occumbere campīs Trōiānīs et effundere hanc animam tūā dextrā, ubi saevus Hector iacet tēlō Achilleī, ubi ingēns Sarpēdōn iacet, ubi rīvus Simoīs cēpit et volvit tot scūta virōrum et galeās et fortia corpora.”

Tier 3

haec ubi dicta sunt, (Aeolus) impulit cavum montem in latus cuspide conversā: ac ventī, sicut agmine factō, quā porta data, ruunt et perflant terrās turbine. incubuērunt marī, et ā sēdibus īmīs Eurus Notusque Āfricusque, crēber procellīs, ruunt ūnā tōtum mare et volvunt vāstōs flūctūs ad lītora.

 

clāmor virōrum et strīdor rudentum īnsequitur; et subitō nūbēs ēripiunt caelum diemque ex oculīs Teucrōrum; ātra nox incubat pontō. polī intonuērunt et aethēr micat crēbrīs ignibus, et omnia intentant praesentem mortem virīs.

 

extemplō membra Aenēae solvuntur frīgore: ingemit, et tendēns duplicēs palmās ad sīdera, refert tālia vōce: “ō terque quaterque beātī, quīs contigit oppetere ante ōra patrum sub altīs moenibus Trōiae! ō fortissime gentis Danaüm, Tȳdīdē! mēne nōn potuisse occumbere campīs Īliacīs, et effundere hanc animam tuā dextrā, ubi saevus Hector iacet tēlō Aecidae, ubi ingēns Sarpēdōn iacet, ubi Simoīs correpta est et volvit tot scūta virōrum et galeās et fortia corpora?”

 

Tier 4

  1. haec ubi dicta, cavum conversā cuspide montem
  2. impulit in latus: ac ventī, velut agmine factō,
  3. quā data porta, ruunt et terrās turbine perflant.
  4. incubuēre marī, tōtumque ā sēdibus īmīs
  5. ūnā Eurusque Notusque ruunt crēberque procellīs
  6. Āfricus, et vāstōs volvunt ad lītora flūctūs.
  7. īnsequitur clāmorque virum strīdorque rudentum;
  8. ēripiunt subitō nūbēs caelumque diemque
  9. Teucrōrum ex oculīs; pontō nox incubat ātra.
  10. intonuēre polī et crēbrīs micat ignibus aethēr,
  11. praesentemque virīs intentant omnia mortem.

  12. extemplō Aenēae solvuntur frīgore membra:
  13. ingemit, et duplicēs tendēns ad sīdera palmās,
  14. tālia vōce refert: 'ō terque quaterque beātī,
  15. quīs ante ōra patrum Trōiae sub moenibus altīs
  16. contigit oppetere! ō Danaüm fortissime gentis
  17. Tȳdīdē! Mēne Īliacīs occumbere campīs
  18. nōn potuisse, tuāque animam hanc effundere dextrā,
  19. saevus ubi Aeacidae tēlō iacet Hector, ubi ingēns
  20. Sarpēdōn, ubi tot Simoīs correpta sub undīs
  21. scūta virum galeāsque et fortia corpora volvit?'