P. Vergilius Maro, Aeneid 1.64-80

 

Tier 2

tum Iūnō supplex Aeolō dīxit:

 

“Aeole, pater dīvōrum atque rēx hominum dedit tibī potentem pacēre flūctūs et tollere ventō. gēns inimīca mihī nāvigat Tyrrhēnum aequor, portāns cīvitātem Trōiānam et Penātēs Trōiae in Ītaliam.

 

pone vim ventīs tuīs et superā nāvēs aut age eōs Trōiānōs dīversōs et iace corpora sua pontō.

 

habeō XIV nymphās praestantās corpore, quārum Dēiopēa est pulcherrima. ego iungam eam tibī in cōnūbiō. illa exigat omnēs annōs tēcum et faciat tē parentem pulchrā prōle.”

 

Aeolus respondit: “est tuus labor, ō rēgīna, invenīre quid dēsīderēs; est fās mihi capere iussa tua. tū potēs dare mihi hoc rēgnum et scēptra favōremque Iovis. ego nunc possum recumbere epulīs dīvōrum et facis mihi potentem nimbōrum tempestātumque.

Tier 3

ad quem (Aeolum) tum Iūnō supplex ūsa est hīs vōcibus:

 

“Aeole, namque pater dīvōrum atque rēx hominum dedit tibī mulcēre flūctūs et tollere ventō, gēns inimīca mihī nāvigat Tyrrhēnum aequor, portāns Īlium in Ītaliam et Penātēs victōs:

 

incute vim ventīs et obrue puppēs submersās, aut age eōs dīversōs et disice corpora pontō.

 

sunt mihi bis septem nymphae praestantī corpore, quārum quae pulcherrima fōrmā est Dēiopēa, iungam tibī cōnūbiō stabilī et dicābō propriam, ut prō tālibus meritīs, exigat omnēs annōs et faciat tē parentem pulchrā prōle.”

 

Aeolus dīxit haec contrā: “est tuus labor, ō rēgīna, explōrāre quid optēs; est fās mihi capessere iussa tua. tū conciliās mihi, quodcumque hoc rēgnī, et conciliās scēptra et conciliās Iovem, tū dās mihi accumbere epulīs dīvōrum, et facis mihi pontentem nimbōrum tempestātumque.

Tier 4

  1. ad quem tum Iūnō supplex hīs vōcibus ūsa est:
  2. “Aeole, namque tibī dīvum pater atque hominum rēx
  3. et mulcēre dedit flūctūs et tollere ventō,
  4. gēns inimīca mihī Tyrrhēnum nāvigat aequor,
  5. Īlium in Ītaliam portāns victōsque Penātēs:
  6. incute vim ventīs submersāsque obrue puppēs,
  7. aut age dīversōs et disice corpora pontō.
  8. sunt mihi bis septem praestantī corpore nymphae,
  9. quārum quae fōrmā pulcherrima Dēiopēa,
  10. cōnūbiō iungam stabilī propriamque dicābō,
  11. omnēs ut tēcum meritīs prō tālibus annōs
  12. exigat et pulchrā faciat tē prōle parentem.”
  13. Aeolus haec contrā: “tuus, ō rēgīna, quid optēs
  14. explōrāre labor; mihi iussa capessere fās est.
  15. tū mihi, quodcumque hoc rēgnī, tū scēptra Iovemque
  16. conciliās, tū dās epulīs accumbere dīvum,
  17. nimbōrumque facis tempestātumque potentem.”