P. Vergilius Maro, Aeneid 1.50-63

 

Tier 2

dea Iūnō putāvit dē hīs sēcum. illa habet flammātum cor atque venit in Aeoliam. Aeolia erat patria nimbōrum. hīc rēx Aeolus, in magnā caveā, premit ventōs et tempestātēs. ille retinet illōs vinculīs.

 

ventī et tempestātēs fremunt cum magnō murmure circum claustra montis. Aeolis sedet in arce, tenēns scēptra, et mollit animōs et temperat īrās. nī faciat, quippe illī verrant maria et terrās et caelum per aurās.

 

sed pater omnipotēns, Iuppiter, erat territus. abdidit illōs ātrīs spēluncīs. ille imposuit montēs altōs super spēluncās. tunc Iuppiter dedit regiam Aeoliō quod Aeolius scīvit quōmodo administrāret ventōs.

Tier 3

dea, volūtāns tālia sēcum flammātō corde, venit in Aeoliam, patriam nimbōrum, loca fēta furentibus austrīs. hīc rēx Aeolus premit imperiō suō luctantēs ventōs et sonōrās tempestātēs in vāstō antrō ac frēnat illōs vinclīs et carcere.

 

indignantēs, illī fremunt cum magnō murmure circum claustra montis; Aeolis sedet celsā arce, tenēns scēptra, et mollit animōs et temperat īrās. nī faciat, quippe ferant maria ac terrās caelumque profundum et verrant sēcum rapidī per aurās.

 

sed metuēns hoc, pater omnipotēns abdidit illōs ātrīs spēluncīs, et imposuit mōlem et montēs altōs īnsuper, et dedit rēgem, quī, foedere certō, scīret et premere et dare laxās habēnās iussus.

 

Tier 4

  1. tālia flammātō sēcum dea corde volūtāns
  2. nimbōrum in patriam, loca fēta furentibus austrīs,
  3. Aeoliam venit. hīc vāstō rēx Aeolus antrō
  4. luctantēs ventōs tempestātēsque sonōrās
  5. imperiō premit ac vinclīs et carcere frēnat.
  6. illī indignantēs magnō cum murmure montis
  7. circum claustra fremunt; celsā sedet Aeolus arce
  8. scēptra tenēns, mollitque animōs et temperat īrās.
  9. nī faciat, maria ac terrās caelumque profundum
  10. quippe ferant rapidī sēcum verrantque per aurās.
  11. sed pater omnipotēns spēluncīs abdidit ātrīs,
  12. hoc metuēns, mōlemque et montēs īnsuper altōs
  13. imposuit, rēgemque dedit, quī foedere certō
  14. et premere et laxās scīret dare iussus habēnās.