P. Vergilius Maro, Aeneid 1.34-49

 

Tier 2

Trōiānī erant paene ē conspectū Siculae terrae. in mare nāvigābant et ruēbant spūmās salis aere prōrā. Iūnō tamen valde dolēbat et dīxit, “victa sum? necesse est mihi dēsistere inceptō? nōn possum āvertere Aenēān Ītaliā? certe. vetor fatīs!

 

“Pallas Athena potuit incendere classem Argīvōrum? Pallasne potuit summergere ipsās nāvēs pontō ob furiās ūnius virī, Aiācis? Pallas ipsa rapidum ignem Iovis ē nūbibus ēmīsit et nāvēs disiēcit et mare ventīs ēvertit.

 

“tunc Pallas illum virum turbīne rapuit et eum in saxō infīxit. at ego, quae ambulō rēgīna deōrum et soror et coniunx Iovis, gerō bella tot annōs cum ūnā gente. nunc aliquis adōrat nūmen Iūnōnis? estne aliquis supplex? impōnetne sacrificia in arīs meīs?”

Tier 3

vix ē conspectū Siculae tellūris, laetī (Trōiānī) dabant vēla in altum et ruēbant spūmās salis aere, cum Iūnō, servāns aeternum vulnus sub pectōre dīxit haec sēcum: mēne, victam, dēsistere inceptō nec posse āvertere rēgem Teucrōrum Ītaliā. quippe vetor fātīs.

 

Pallasne potuit exūrere classem Argīvum atque summergere ipsōs pontō ob noxam et furiās ūnius virī, Aiācis Oīlēī? ipsa, iaculāta rapidum ignem Iovis ē nūbibus et disiēcitque ratēs ēvertitque aequora ventīs;

 

tunc Pallas corripuit turbīne illum virum, exspīrantem flammās pectore trānsfīxō, et infīxit eum scopulō acūtō; ast ego, quae incēdō rēgīna dīvōrum et soror et coniunx Iovis, gerō bella tot annōs cum ūnā gente. et quisquam adōrat nūmen Iūnōnis? praeterā aut quisquam supplex impōnet honōrem ārīs?

Tier 4

  1. vix ē conspectū Siculae tellūris in altum
  2. vēla dabant laetī et spūmās salis aere ruēbant,
  3. cum Iūnō aeternum servāns sub pectōre vulnus
  4. haec sēcum: mēne inceptō dēsistere victam
  5. nec posse Ītaliā Teucrōrum āvertere rēgem!
  6. quippe vetor fātīs. Pallasne exūrere classem
  7. Argīvum atque ipsōs potuit summergere pontō
  8. ūnius ob noxam et furiās Aiācis Oīlēī?
  9. ipsa Iovis rapidum iaculāta ē nūbibus ignem
  10. disiēcitque ratēs ēvertitque aequora ventīs,
  11. illum exspīrantem trānsfīxō pectore flammās
  12. turbīne corripuit scopulōque infīxit acūtō;
  13. ast ego, quae dīvum incēdō rēgīna Iovisque
  14. et soror et coniunx, ūnā cum gente tot annōs
  15. bella gerō. et quisquam nūmen Iūnōnis adōrat?
  16. praetereā aut supplex ārīs impōnet honōrem?