P. Vergilius Maro, Aeneid 1.12-33

 

Tier 2

fuit urbs antīqua. hac urbs fuit Karthāgo, quam colōnī Tyriī condiderant. Karthāgo erat contra Ītaliam. erat dīves et asperrima studiīs bellī. Iūnō coluerat ūnam terram magis terrīs omnibus. in Karthāgine erant arma Iūnōnis et currus Iūnōnis. dea voluit Karthāginem regnere totum mundum.

 

sed Iūnō audierat ōlim prōgeniem ā sanguine Trōiānō superāre Karthāginem. Iūnō audierat hunc populum, rēgentem totum mundum et superbum bellō, ventūrum esse ad Libyam.

 

Iūnō erat territa. fīlia Sāturnis putāvit dē vetere bellō, quod gesserat ad Trōiam prō cārīs Agrīs. quoque putāvit dē iūdiciō Paridis. adhūc irata erat.

 

accensa hīs, arcēbat Trōiānōs (iactātōs mare totō) longē Latiō. Trōiānī errābant per multōs annōs, actī fātīs, circum omnia maria. tantī laborēs erant condere gentem Rōmānam.

Tier 3

fuit urbs antīqua (colōnī Tyriī tenuērunt), Karthāgō, contra Ītaliam et ostia Tiberīna longē, dīves opum et asperrima studiīs bellī, quam Iūnō fertur coluisse ūnam terram magis terrīs omnibus, Samō posthabitā. hīc fuit arma ilius, hīc fuit currus; si aliquā fāta sinant, iam tum dea tenditque fovētque hoc regnum esse gentibus.

 

sed enim audierat prōgeniem ā sanguine Trōiānō dūcī quae ōlim verteret arcēs Tyriās; hinc populum, rēgem lātē et superbum bellō, ventūrum esse excidiō Libyae; sīc Parcās volvere.

 

metuēns id, Sāturnia (fīlia Sāturnis - Iūnō), memor veteris bellī, quod gesserat prīma ad Trōiam prō cārīs Agrīs et nōndum etiam causae īrārum et saevī dolōrēs exciderant animō; repostum in altā mente manet iūdicium Paridis et iniūria sprētae fōrmae et genus invīsum et honōrēs raptī Ganymēdis:

 

accensa super hīs, arcēbat rēliquiās Trōās Danaum atque immītis Achillī (iactātōs aequore totō) longē Latiō, et errābant per multōs annōs, actī fātīs, circum omnia maria. tantae mōlis erat condere gentem Rōmānam.

Tier 4

  1. urbs antīqua fuit (Tyriī tenuere colōnī)
  2. Karthāgō, Ītaliam contra Tiberīnaque longē
  3. ostia, dīves opum studiīsque asperrima bellī,
  4. quam Iūnō fertur terrīs magis omnibus ūnam
  5. posthabitā coluisse Samō. hīc illius arma,
  6. hīc currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
  7. si quā fāta sinant, iam tum tenditque fovētque.
  8. prōgeniem sed enim Trōiānō a sanguine dūci
  9. audierat Tyriās ōlim quae verteret arcēs;
  10. hinc populum lātē rēgem bellōque superbum
  11. ventūrum excidiō Libyae; sīc volvere Parcās.
  12. id metuēns veterisque memor Sāturnia bellī,
  13. prīma quod ad Trōiam prō cārīs gesserat Argīs
  14. necdum etiam causae īrārum saevīque dolōrēs
  15. exciderant animō; manet altā mente repostum
  16. iūdicium Paridis sprētaeque iniūria fōrmae
  17. et genus invīsum et raptī Ganymēdis honōrēs:
  18. hīs accensa super iactātōs aequore totō
  19. Trōās, rēliquiās Danaum atque immītis Achillī,
  20. arcēbat longē Latiō, multōsque per annōs
  21. errābant actī fātīs maria omnia circum.
  22. tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem.