P. Vergilius Maro, Aeneid 1.1-11

 

Tier 2

canō dē armīs et dē virō. hic vir, Aenēās, quī erat profugus ab Trōiā, vēnit ad Ītaliam.

 

ille iactātus est in terrīs et in mare vī deōrum quod Iūnō erat īratissima.

 

Aenēās passus est multa in bellō dum conderet urbem et portāret deōs in Latium; unde vēnērunt genus Latīnum et patrēs Albānī atque moenia altae Rōmae.

 

Mūsa, dīc mihi ob quam causam Iūnō, dolēns rēgīna deōrum, posuit tot casūs virō? cūr Aenēās tot labōrēs habuit? cūr Iūnō tantam īram habuit?

Tier 3

canō arma virumque, quī, profugus fātō, vēnit prīmus ad Ītaliam et lītora Lāvīnia ab ōrīs Trōiae;

 

ille iactātus multum terrīs et altō vī superōrum, ob īram memorem saevae Iūnōnis.

 

passus quōque multa bellō, dum conderet urbem inferretque deōs Latiō; unde vēnērunt genus Latīnum et patrēs Albānī atque moenia altae Rōmae.

 

Mūsa, memorā causās mihi, quō nūmine laesō aut quid dolēns rēgīna deōrum impulerit virum, insignem pietāte, volvere tot cāsūs, adīre tot labōrēs. suntne tantae īrae animīs caelestibus?

Tier 4

  1. arma virumque canō, Trōiae quī prīmus ab ōrīs
  2. Ītaliam fātō profugus Lāvīniaque vēnit
  3. lītŏra, multum ille et terrīs iactātus et altō
  4. vī superum, saevae memorem Iūnōnis ob īram,
  5. multa quōque et bellō passus, dum conderet urbem
  6. inferretque deōs Latiō; genus unde Latīnum
  7. Albānīque patrēs atque altae moenia Rōmae.
  8. Mūsa, mihi causās memorā, quō nūmĭne laesō
  9. quid dolēns rēgīna deum tot volvere cāsūs
  10. insignem pietāte virum, tot adīre labōrēs
  11. impulerit. tantae animīs caelestibus īrae?