C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 6.20

 

Tier 2

apud Galliōs, aliī cīvitātēs putantur administrāre suam rem pūblicam melius.

 

habent legēs dē rūmōre. sī aliquis accēperit īnfōrmātiōnem dē rē pūblicā ā fīnitimīs, utī ferat ad magistrātum et nōn commūnicet cum aliquō virō.

 

est cōgnitum hominēs incautī et īgnārī saepe esse territī falsīs rūmōribus. hī hominēs saepe cogunt agere mala et capere cōnsilium dē summīs rēbus.

 

magistrātūs occultant ā multitūdine rēs quae vīsa est bonae et tradunt multitūdinī rēs quae magistrātūs iūdicāvērunt esse ex ūsū.

 

nōn sinet dicere dē rē pūblicā nisi per cōnsilium.

Tier 3

exīstimantur aliās cīvitātēs administrāre suam rem pūblicam commodius. habent sānctum lēgibus, sī quis accēperit quid dē rē pūblicā ā fīnitimīs rūmōre aut fāmā, utī dēferat ad magistrātum nēve commūnicet cum aliquō. cōgnitum est hominēs temerāriōs atque imperītōs saepe terrērī falsīs rūmōribus et impellī ad facinus et capere cōnsilium dē summīs rēbus. magistrātūs occultant rēs quae vīsa sunt et prōdunt rēs multitūdinī quae iūdicāvērunt esse ex ūsū. nōn concēditur loquī dē rē pūblicā nisi per consilium.

Tier 4

Quae cīvitātēs commodius suam rem pūblicam administrāre exīstimantur habent lēgibus sānctum, sī quis quid dē rē pūblicā ā fīnitimīs rūmōre aut fāmā accēperit, utī ad magistrātum dēferat nēve cum quō aliō commūnicet: quod saepe hominēs temerāriōs atque imperītōs falsīs rūmōribus terrērī et ad facinus impellī et dē summīs rēbus cōnsilium capere cōgnitum est. Magistrātūs quae vīsa sunt occultant, quaeque esse ex ūsū iūdicāvērunt multitūdinī prōdunt. Dē rē pūblicā nisi per concilium loquī nōn concēditur.