C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 6.19

 

Tier 2

content

Tier 3

aestimātiōne factā, virī commūnicant dōtibus tantās ex suīs bonīs quantās pecūniās dōtis ab uxōribus accēpērunt. ratiō hūius omnis pecūniae habētur coniūnctim et frūctūs servantur: uter eōrum superārit vītā, ad eum pars utrīus pervenit cum frūctibus superiōrum temporum.

 

virī habent potestātem vītae necisque in uxōres līberōsque; et cum pater familiae (nātus locō illūstriōre) dēcessit, propīnquī ēius conveniunt. sī rēs dē morte vēnit in suspīciōnem, propīnquī habent quaestiōnem dē uxōribus in modum servīlem. sī compertum est, propīnquī interficiunt uxōrēs excruciātās īgnī atque omnibus tormentīs.

 

fūnera sunt māgnifica et sūmptuōsa (prō cultū Gallōrum); omniaque quae arbitrantur fuisse cordī vīvīs (etiam animālia!) paulō suprā hanc memoriam, servī et clientēs, quōs cōnstābat esse dīlēctōs ab eīs mortuīs, cremābantur ūnā iūstīs fūneribus cōnfectīs.

Tier 4

virī quantās pecūniās ab uxōribus dōtis nōmine accēpērunt tantās ex suīs bonīs aestimātiōne factā cum dōtibus commūnicant. hūius omnis pecūniae coniūnctim ratiō habētur frūctūsque servantur: uter eōrum vītā superārit, ad eum pars utrīusque cum frūctibus superiōrum temporum pervenit. virī in uxōrēs, sīcutī in līberōs, vītae necisque habent potestātem; et cum pater familiae illūstriōre locō nātus dēcessit, ēius propīnquī conveniunt et, dē morte sī rēs in suspīciōnem vēnit, dē uxōribus in servīlem modum quaestiōnem habent et, sī compertum est, īgnī atque omnibus tormentīs excruciātās interficiunt. fūnera sunt prō cultū Gallōrum māgnifica et sūmptuōsa; omniaque quae vīvīs cordī fuisse arbitrantur in īgnem īnferunt, etiam animālia: āc paulō suprā hanc memoriam servī et clientēs quōs ab eīs dīlēctōs esse cōnstābat iūstīs fūneribus cōnfectīs ūnā cremābantur.