C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 6.18

 

Tier 2

Gallī dīcunt sē esse nātōs ab Plūtōne patre. Druidēs dicunt id Gallīs. ob eam causam, Gallī numerant spatia temporis numerō noctium, nōn diērum.

 

Gallī observant diēs nātālīs et initia mēnsum annōrumque ut diēs subsequātur noctem (numerant noctem primum.)

 

in reliquīs īnstitūtīs vītae differunt ab reliquīs quod non sinunt suōs līberōs adīre ad sē in pūblicō, nisi cum adolēvērunt ut possint esse mīlitēs.

 

quoque turpis est puerīs stāre in pūblicō in cōnspectū patris.

Tier 3

Gallī praedicant sē omnēs prōgnātōs esse ab Dīte patre, idque dīcunt prōditum esse ab Druidibus. ob eam causam, Gallī fīniunt spatia temporis numerō noctium, nōn diērum; sīc observant diēs nātālīs, initia mēnsum et annōrum ut diēs subsequātur noctem.

 

in reliquīs vītae, differunt ferē ab reliquīs hōc quod nōn patiuntur suōs līberōs adīre ad sē palam, nisi cum adolēvērunt ut possint sustinēre mūnus mīlitiae, et dūcunt turpe fīlium aetāte puerīlī adsistere in pūblicō in cōnpsectū patris.

Tier 4

Gallī sē omnēs ab Dīte patre prōgnātōs praedicant, idque ab Druidibus prōditum dīcunt. Ob eam causam spatia omnis temporis nōn numerō diērum sed noctium fīniunt; diēs nātālīs et mēnsum et annōrum initia sīc observant ut noctem diēs subsequātur. In reliquīs vītae īnstitūtīs hōc ferē ab reliquīs differunt quod suōs līberōs, nisi cum adolēvērunt ut mūnus mīlitiae sustinēre possint, palam ad sē adīre nōn patiuntur fīliumque puerīlī aetāte in pūblicō in cōnspectū patris adsistere turpe dūcunt.