C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 6.17

 

Tier 2

quōrum deōrum Gallī colunt, colunt Mercurium māximē. sunt plūrimae imāginēs Mercuriī, dicunt hunc deum esse inventōrem omnium artium, (dicunt hunc deum) esse ducem viārum itinerumque, (dicunt hunc deum) habere vim māximam ad quaestūs pecūniae mercātūrāsque.

 

post Mercurium, Gallī colunt Apollinem et Mārtem et Iovem et Minervam. Gallī habent paene eandem opīniōnem dē hīs deīs quam Rōmānōs:

 

dicunt Apollinem dēpellere morbōs. dicunt Minervam trādere opera atque artēs. dicunt Iovem tenēre imperium caelestium. dicunt Mārtem regere bella.

 

Martī, cum cōnstituērunt dīmicāre proeliō, dant ea quae cēperint in bellō. postquam superāvērunt in bellō, sacrificant animālia capta et ferunt reliquās rēs in ūnum locum.

in multīs tribīs, potēs vidēre collia praemium in locīs sacrīs.

 

hominēs quoque nōn ponunt praemia in suā casā aut nōn tollunt praemia ā locīs sacrīs. est infamia et est gravissimum supplicium cum cruciātū.

Tier 3

quōrum deōrum Gallī colunt, colunt Mercurium māximē. sunt plūrima simulācra hūius (Mercuriī), dicunt hunc deum esse inventōrem omnium artium, hunc deum esse ducem viārum itinerumque, habere vim māximam ad quaestūs pecūniae mercātūrāsque. post Mercurium sunt Apollinem et Mārtem et Iovem et Minervam. Gallī habent ferē eandem opīniōnem dē hīs deīs quam reliquae gentēs: Apollinem dēpellere morbōs, Minervam trādere operum atque initia artificiōrum, Iovem tenēre imperium caelestium, Mārtem regere bella. Martī, cum cōnstituērunt dīmicāre proeliō, dēvovent ea quae cēperint in bellō: quae superāvērunt, immolant animālia capta, et cōnferunt reliquās rēs in ūnum locum. in multīs cīvitātibus, licet cōnspicārī tumulōs extrūctōs hārum rērum in locīs cōnsecrātīs. neque saepe accidit ut quispiam, religiōne neglētā, audēret aut occultāre capta apud sē aut tollere posita in cōnsecrātō locō. gravissimum supplicium cum cruciātū cōnstitūtum est huic factō.

Tier 4

Deum māximē Mercurium colunt. Hūius sunt plūrima simulācra, hunc omnium inventōrem artium ferunt, hunc viārum atque itinerum ducem, hunc ad quaestūs pecūniae mercātūrāsque habēre vim māximam arbitrantur. Post hunc Apollinem et Mārtem et Iovem et Minervam. Dē hīs eandem ferē quam reliquae gentēs habent opīniōnem: Apollinem morbōs dēpellere, Minervam operum atque artificiōrum initia trādere, Iovem imperium caelestium tenēre, Mārtem bella regere. Huic, cum proeliō dīmicāre cōnstituērunt, ea quae bellō cēperint plērumque dēvovent: quae superāvērunt, animālia capta immolant, reliquāsque rēs in ūnum locum cōnferunt. Multīs in cīvitātibus hārum rērum exstrūctōs tumulōs locīs cōnsecrātīs cōnspicārī licet, neque saepe accidit ut neglēctā quispiam religiōne aut capta apud sē occultāre aut posita tollere audēret, gravissimumque eī reī supplicium cum cruciātū cōnstitūtum est.