C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 6.16

 

Tier 2

omnis nātiō Gallōrum dēdicata est ad religiōnem. ob eam causam, quī sunt adfectī gravibus infirmitatibus et quī vulneratī sunt in bellō aut sacrificant hominēs prō victimīs aut promittunt sē sacrificaturōs esse.

 

druidēs adiuvant cum sacrificiīs quid credunt nūmen deōrum immortālium nōn posse plācārī nisi vīta hominis dātur prō vītā hominis. habent haec sacrificia pūblicē.

 

aliī habent magna simulācra hominum, quōrum membra (contexta ramibus) complent vīvīs hominibus. postquam Gallī urunt simulācra, hominēs (circumventī flammā) moriuntur.

 

credunt supplicia eōrum, quī fēcērunt mala facta, esse grātibus deīs. sed, cum nōn habuērunt malōs hominēs, etiam dēscendunt supplicia ad innocentium.

Tier 3

omnis nātiō Gallōrum dēdita est admodum religiōnibus, atque ob eam causam quī sunt adfectī graviōribus morbīs et quī versantur in proeliīs perīculīsque aut immolant hominēs prō victimīs, aut vovent sē immolātūrōs, et ūtuntur druidibus administrīsque ad ea sacrificia; quod, arbitrantur nūmen deōrum immortālium nōn posse plācārī nisi vīta hominis reddātur prō vītā hominis, et habent īnstitūta sacrificia pūblicē et ēiusdem generis. aliī habent simulācra immānī māgnitūdine, quōrum membra contexta vīminibus complent vīvīs hominibus; quibus succēnsīs, hominēs exanimantur circumventī flammā. arbitrantur supplicia eōrum, quī comprehensī sint in fūrtō aut in latrōciniō aut aliquā noxiā, esse grātiōra dīs immortālibus; sed, cum cōpia ēius generis dēfēcit, etiam dēscendunt supplicia ad innocentium.

Tier 4

Nātiō est omnis Gallōrum admodum dēdita religiōnibus, atque ob eam causam quī sunt adfectī graviōribus morbīs quīque in proeliīs perīculīsque versantur aut prō victimīs hominēs immolant aut sē immolātūrōs vovent, administrīsque ad ea sacrificia druidibus ūtuntur; quod, prō vītā hominis nisi hominis vīta reddātur, nōn posse deōrum immortālium nūmen plācārī arbitrantur, pūblicēque ēiusdem generis habent īnstitūta sacrificia. Aliī immānī māgnitūdine simulācra habent, quōrum contexta vīminibus membra vīvīs hominibus complent; quibus succēnsīs circumventī flammā exanimantur hominēs. Supplicia eōrum quī in fūrtō aut in latrōciniō aut aliquā noxiā sint comprehēnsī grātiōra dīs immortālibus esse arbitrantur; sed, cum ēius generis cōpia dēfēcit, etiam ad innocentium supplicia dēscendunt.