C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 6.15

 

Tier 2

alterum genus Galliōrum est equitum. hī equitēs habent artem in bellō. bellum accidunt ferē quotannīs ante adventum Caesaris quod Gallī aut inferrēbant iniūriās in alium tribum aut sē defendēbant. quisque equitum est notissimus et habent multam pecuniam. habent plūrimōs sociōs et clientēs circum sē. cognōvērunt hanc ūnam grātiam et potentiam.

Tier 3

alterum genus est equitum. hī omnēs versantur in bellō, cum ūsus est atque aliquod bellum incidit (quod ferē quotannīs sōlēbat accidere ante adventum Caesaris, utī aut ipsī inferrent iniūriās in alium tribum aut prōpulsārent illātās); atque ut quisque eōrum amplissimus est genere et cōpiīs, ita habet plūrimos ambactōs et clientēs circum sē. nōvērunt hanc ūnam grātiam et potentiam.

Tier 4

Alterum genus est equitum. Hī, cum est ūsus atque aliquod bellum incidit (quod ferē ante Caesaris adventum quotannīs accidere sōlēbat, utī aut ipsī iniūriās īnferrent aut illātās prōpulsārent), omnēs in bellō versantur; atque eōrum ut quisque est genere cōpiīsque amplissimus, ita plūrimōs circum sē ambactōs clientēsque habet. Hanc ūnam grātiam potentiamque nōvērunt.