C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 6.14

 

Tier 2

druidēs nōn pugnant in bellō neque dant tribūta cum reliquīs Gallīs.

 

habent vacātiōnem mīlitiae et habent immūnitātem omnium rērum.

 

quod hominēs dēsīderant haec praemia, multī conveniunt in disciplīnam druidum ā suā sponte. multī quoque mittuntur ā parentibus.

 

necesse est druidibus discere māgnum numerum versuum. itaque illī iuvenēs manere XX annōs in disciplīnā.

 

druidēs nōn exīstimant esse fās scribere disciplīnam. druidēs tamen scrībunt Graecīs litterīs in reliquīs rēbus, pūblicīs prīvātīsque.

 

nōn scribunt suam disciplīnam ob duās causās: quod nōn voluērunt disciplīnam ferrī in populum neque voluērunt eōs (quī discunt), cōnfīsōs litterīs, studēre minus memoriae. saepe hominēs scribunt disciplīnam et remittunt dīligentiam āc memoriam.

 

druidēs quoque credunt animās nōn interīre sed trānsīre ab aliīs hominbus ad aliōs hominēs post mortem. putant iuvenēs exitārī ad virtutem quod relinquunt metum mortis.

 

druidēs disputant multa dē sīderibus atque mōtū eōrum, dē māgnitūdine mundī āc terrārum, dē nātūrā rērum, dē vī āc potestāte immortālium deōrum, et trādunt scientiam iuventūtī.

Tier 3

druidēs cōnsuērunt abesse ā bellō, neque pendunt tribūta ūnā cum reliquīs Gallīs; habent vacātiōnem mīlitiae et habent immūnitātem omnium rērum. exitātī tantīs praemiīs, et multī conveniunt in disciplīnam ā suā sponte et mittuntur in disciplīnam ā parentibus. ibī dīcuntur ēdiscere māgnum numerum versuum. Itaque illī iuvenēs permanent nōn nūllī XX annōs in disciplīnā. Neque druidēs exīstimant fās esse mandāre disciplīnam litterīs. illī tamen scrībunt Graecīs litterīs in reliquīs ferē rēbus, pūblicīs prīvātīsque. videntur mihi īnstituisse id dē duābus causīs: quod neque velint efferrī disciplīnam in vulgum neque velint eōs, quī discunt, cōnfīsōs litterīs, studēre minus memoriae; quod ferē plērīsque accidit ut praesidiō litterārum remittant dīligentiam in perdiscendō āc memoriam.

 

volunt persuādēre hōc in prīmīs: animās nōn interīre sed trānsīre ab aliīs ad aliōs post mortem, atque putant hōc māximē excitārī iuvenēs ad virtūtem, metū mortis neglēctō. praetereā disputant multa dē sīderibus atque mōtū eōrum, dē māgnitūdine mundī āc terrārum, dē nātūrā rērum, dē vī āc potestāte immortālium deōrum, et trādunt iuventūtī.

Tier 4

Druidēs ā bellō abesse cōnsuērunt, neque tribūta ūnā cum reliquīs pendunt; mīlitiae vacātiōnem omniumque rērum habent immūnitātem. Tantīs excitātī praemiīs et suā sponte multī in disciplīnam conveniunt et ā parentibus propīnquīsque mittuntur. Māgnum ibī numerum versuum ēdiscere dīcuntur. Itaque annōs nōn nūllī XX in disciplīnā permanent. Neque fās esse exīstimant ea litterīs mandāre, cum in reliquīs ferē rēbus, pūblicīs prīvātīsque ratiōnibus, Graecīs litterīs ūtantur. Id mihi duābus dē causīs īnstituisse videntur, quod neque in vulgum disciplīnam efferrī velint neque eōs quī discunt litterīs cōnfīsōs minus memoriae studēre; quod ferē plērīsque accidit ut praesidiō litterārum dīligentiam in perdiscendō āc memoriam remittant. In prīmīs hōc volunt persuādēre, nōn interīre animās sed ab aliīs post mortem trānsīre ad aliōs, atque hōc māximē ad virtūtem excitārī putant, metū mortis neglēctō. Multa praetereā dē sīderibus atque eōrum mōtū, dē mundī āc terrārum māgnitūdine, dē rērum nātūrā, dē deōrum immortālium vī āc potestāte disputant et iuventūtī trādunt.