C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 6.13 part 2

 

Tier 2

sī aliquī nōn stetit dēcrētō druidūm, druidēs interdīcunt hōs sacrificiīs. haec poena est gravissima apud Gallōs. hī hominēs habentur numerō impiōrum āc scelerātōrum. omnēs dēcēdunt hīs et dēfugiunt dicentēs cum hīs quod nōn volunt accipere aliquid malum.

 

ūnus druidis praeest hīs omnibus druidibus. hic druidis habet auctōritātem summam. hōc druide mortuō, druidis, quī habet dīgnitāte maximā, succēdit. sī sunt plūrēs parēs, contendunt dē prīncipātū suffrāgiō druidum, nōn numquam etiam armīs.

 

omnēs druidēs, certō tempore annī, conveniunt in locō sacrō in fīnibus Carnūtum, quae est in mediā tōtīus Galliae. conveniunt ut dicerent dē controversiīs. omnēs pārent dēcrētīs iūdiciīsque. disciplīna putābatur reperta esse in Britanniā atque lāta esse trans mare in Galliam.

Tier 3

sī quī aut prīvātus aut populus nōn stetit dēcrētō eōrum, illī interdīcunt sacrificiīs. haec poena est gravissima apud Gallōs. quibus est interdictum, hī habentur numerō impiōrum āc scelerātōrum. omnēs dēcēdunt hīs et dēfugiunt aditum sermōnemque nē accipiant aliquid incommodī ex contāgiōne, neque iūs redditur hīs petentibus, neque ūllus hōnōs commūnicātur hīs.

 

ūnus druidis, quī habet auctōritātem summam inter eōs, praeest hīs omnibus druidibus. hōc mortuō, aut sī quī excellit ex reliquīs dīgnitāte, succēdit, aut, sī sunt plūrēs parēs, contendunt dē prīncipātū suffrāgiō druidum, nōn numquam etiam armīs.

 

omnēs druidēs, certō tempore annī, cōnsīdunt in locō cōnsecrāto in fīnibus Carnūtum, quae regiō habētur media tōtīus Galliae. hūc omnēs, quī habent contrōversiās, conveniunt. omnēs pārent dēcrētīs iūdiciīsque. disciplīna exīstimātur reperta esse in Britanniā atque inde trānslāta esse in Galliam. nunc illī, quī volunt cōgnōscere rem dīligentius, profīscīscuntur in Galliam causā discendī.

Tier 4

sī quī aut prīvātus aut populus eōrum dēcrētō nōn stetit, sacrificiīs interdīcunt. Haec poena apud eōs est gravissima. Quibus ita est interdictum, hī numerō impiōrum āc scelerātōrum habentur, hīs omnēs dēcēdunt, aditum sermōnemque dēfugiunt, nē quid ex contāgiōne incommodī accipiant, neque hīs petentibus iūs redditur, neque hōnōs ūllus commūnicātur. Hīs autem omnibus druidibus praeest ūnus, quī summam inter eōs habet auctōritātem. Hōc mortuō, aut sī quī ex reliquīs excellit dīgnitāte succēdit, aut, sī sunt plūrēs parēs, suffrāgiō druidum, nōn numquam etiam armīs dē prīncipātū contendunt. Hī certō annī tempore in fīnibus Carnūtum, quae regiō tōtīus Galliae media habētur, cōnsīdunt in locō cōnsecrātō. Hūc omnēs undique quī contrōversiās habent conveniunt eōrumque dēcrētīs iūdiciīsque pārent. Disciplīna in Britanniā reperta atque inde in Galliam trānslāta esse exīstimātur, et nunc quī dīligentius eam rem cōgnōscere volunt plērumque illō discendī causā profīcīscuntur.