C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 6.13 part 1

 

Tier 2

in Galliā sunt duo genera hominum nōbilum.

 

nam plēbēs habet paene locum servōrum. agunt nihil per sē. sedent in nullō cōnsiliō. nōbilēs virēs sunt sīcut dominōs et plēbēs sunt sīcut servōs. plēbēs multam pecūniam nōbilibus dant et nōbilēs multās iniūriās plēbibus dant.

 

sed dē hīs duōbus generibus hominum nōbilum, alterum est druidum, alterum equitum.

 

druidēs intersunt rēbus dīvinīs. druidēs prōcūrant sacrificia pūblica et prīvāta. druidēs interpretantur religiōnēs.

 

māgnus numerus adulēscentium currit ad hōs druidēs ut discerent ā druidibus. druidēs sunt honōre māgnō apud Gallōs.

 

druidēs cōnstituunt de omnibus contrōversiīs (ambō pūblicīs et prīvātīs). druidēs dēscernunt et cōnstituunt praemia poenāsque.

Tier 3

in omnī Galliā sunt duo genera eōrum hominum quī sunt aliquō numerō atque honōre.

 

nam plēbēs paene habētur in locō servōrum, quae audet nihil per sē et adhibētur nullō cōnsiliō. plērī dant sēsē in servitūtem nōbilibus quod premuntur aut aere aliēnō aut māgnitūdine tribūtōrum aut iniūriā potentiōrum. nōbilēs putant plebēs sicut servōs esse.

 

sed dē hīs duōbus generibus alterum est druidum, alterum equitum. druidēs intersunt rēbus dīvīnīs, prōcūrant sacrificia pūblica āc prīvāta, et interpretantur religiōnēs. māgnus numerus adulēscentium concurrit ad hōs causā disciplīnae et druidēs sunt honōre māgnō apud Gallōs. nam illī cōnstituunt ferē dē omnibus contrōversiīs (ambō pūblicīs et prīvātīs), sī quod est admīssum facinus, sī caedēs facta, sī est contrōversia dē hērēditāte aut dē fīnibus, īdem dēcernunt et cōnstituunt praemia poenāsque.

Tier 4

in omnī Galliā eōrum hominum quī aliquō sunt numerō atque honōre genera sunt duo. nam plēbēs paene servōrum habētur locō, quae nihil audet per sē, nūllō adhibētur cōnsiliō. plērīque, cum aut aere aliēnō aut māgnitūdine tribūtōrum aut iniūriā potentiōrum premuntur, sēsē in servitūtem dicant nōbilibus, quibus in hōs eadem omnia sunt iūra quae dominīs in servōs. sed dē hīs duōbus generibus alterum est druidum, alterum equitum. Illī rēbus dīvīnīs intersunt, sacrificia pūblica āc prīvāta prōcūrant, religiōnēs interpretantur: ad hōs māgnus adulēscentium numerus disciplīnae causā concurrit, māgnōque hī sunt apud eōs honōre. nam ferē dē omnibus contrōversiīs pūblicīs prīvātīsque cōnstituunt et, sī quod est admīssum facinus, sī caedēs facta, sī dē hērēditāte, dē fīnibus contrōversia est, īdem dēcernunt, praemia poenāsque cōnstituunt;