C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 4.35-36

 

Tier 2

Caesar vidēbat idem quod acciderat superiōribus diēbus. cum Rōmānī hostēs repellerent, hostēs perīculum celeritāte effugerunt.

 

tamen Caesar nunc habēbat circiter XXX equitēs quōs Commius Atrebas trānsportāverat sēcum. Caesar cōnstituit legiōnēs in aciē prō castrīs.

 

inceptō proeliō, hostēs nōn potuērunt ferre impetum nostrōrum mīlitum et sē vertērunt.

 

Rōmānī, secūtī eōs, occīdērunt complūrēs hostēs. deinde, omnibus aedificiīs incēnsīs, revēnērunt ad castra.

 

eōdem diē, hostēs misērunt lēgātōs ad Caesarem dē pāce.

Tier 3

Caesar, etsī vidēbat idem (quod acciderat superiōribus diēbus) fore, ut, sī hostēs pulsī essent, effugerent perīculum celeritāte. tamen nactus equitēs circiter XXX, quōs Commius Atrebas (dē quō ante dictum est) trānsportāverat sēcum, Caesar cōnstituit legiōnēs in aciē prō castrīs.

 

commīssō proeliō, hostēs nōn potuērunt ferre impetum nostrōrum mīlitum diūtius āc vertērunt terga. Rōmānī, secūtī eōs tantō spatiō potuērunt quantum efficere cursū et vīribus, occīdērunt complūrēs hostēs ex eīs, deinde, omnibus aedificiīs incēnsīs longē lātēque, recēpērunt sē in castra.

 

eōdem diē, lēgātī ab hostibus mīssī vēnērunt ad Caesarem dē pāce.

Tier 4

Caesar etsī idem quod superiōribus diēbus acciderat fore vidēbat, ut, sī essent hostēs pulsī, celeritāte perīculum effugerent, tamen nactus equitēs circiter XXX, quōs Commius Atrebas, dē quō ante dictum est, sēcum trānsportāverat, legiōnēs in aciē prō castrīs cōnstituit. Commīssō proeliō, diūtius nostrōrum mīlitum impetum hostēs ferre nōn potuērunt āc terga vertērunt. Quōs tantō spatiō secūtī quantum cursū et vīribus efficere potuērunt, complūrēs ex eīs occīdērunt, deinde omnibus longē lātēque aedificiīs incēnsīs sē in castra recēpērunt.
Eōdem diē lēgātī ab hostibus mīssī ad Caesarem dē pāce vēnērunt.