C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 4.34

 

Tier 2

nostrī mīlitēs perturbātī sunt ā modō pūgnae et Caesar auxilium mīsit. cum Caesar et auxilium advēnerint, hostēs constituērunt et nostrī mīlitēs sperābant. Caesar arbitrābat nōn tempus esse quō excitet hostem nec committat proelium. mox ad castra legionēs reduxit. interim, nostrī mīlitēs occupātī sunt et reliquī hostēs, quī erant in agrīs, discessērunt.

 

tempestatēs venērunt et nostrī mīlitēs in castris mansērunt. hostēs pugnāre nōs nōn potuērunt. Interim, barbarī nūntiōs ad partēs Brittaniae mīsērunt et nūntiī dīxērunt Rōmānōs paucōs mīlitēs habēre. tempus est bonum obtinēre praedam et Brittānōs līberāre et Rōmānōs ē castrīs expellere. celeriter collegērunt magnam multitudinem mīlitum et equitum et ad castra nostra vēnērunt.

Tier 3

tempore opportūnissimō, Caesar tulit auxilium nostrīs mīlitibus perturbātīs nōvitāte pūgnae: namque hostēs cōnstitērunt ēius adventū et nostrī mīlitēs sē ex timōre recēpērunt. quō factō, arbitrātus tempus esse aliēnum ad lacēssendum hostem et committendum proelium, continuit sē suō locō, brevī tempore intermīssō, in castra legiōnēs redūxit. dum haec geruntur, nostrīs omnibus mīlitibus occupātīs, Gallī (quī erant in agrīs) discessērunt.

 

tempestātēs secūtae sunt continuōs complūrēs diēs. haec tempestātēs et continērent nostrōs mīltēs in castrīs et prohibērent hostem ā pūgnā. interim barbarī dīmīsērunt nūntiōs in omnēs partēs et praedicāvērunt paucitāte nostrōrum mīlitum suīs populīs et dēmōnstrāvērunt quanta praedae faciendae atque facultās darētur in perpetuum suī līberandī, sī Rōmānōs castrīs expulissent. magnā multitūdine peditātūs equitātūsque coāctā hīs rēbus, vēnērunt ad castra.

Tier 4

quibus rēbus perturbātīs nostrīs nōvitāte pūgnae tempore opportūnissimō Caesar auxilium tulit: namque ēius adventū hostēs cōnstitērunt, nostrī sē ex timōre recēpērunt. quō factō, ad lacēssendum hostem et committendum proelium aliēnum esse tempus arbitrātus suō sē locō continuit et, brevī tempore intermīssō, in castra legiōnēs redūxit. dum haec geruntur, nostrīs omnibus occupātīs, quī erant in agrīs reliquī discessērunt. secūtae sunt continuōs complūrēs diēs tempestātēs quae et nostrōs in castrīs continērent et hostem ā pūgnā prohibērent. interim barbarī nūntiōs in omnēs partēs dīmīsērunt paucitātemque nostrōrum mīlitum suīs praedicāvērunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum suī līberandī facultās darētur, sī Rōmānōs castrīs expulissent, dēmōnstrāvērunt. hīs rēbus celeriter māgnā multitūdine peditātūs equitātūsque coāctā ad castra vēnērunt.