C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 4.33

 

Tier 2

essedī equitant per omnēs partēs proeliī et iacent tēla. terrōr equōrum et strepitus rotārum perturbant hostēs. mox bellātōrēs dēsiliunt ex essedīs et pugnant pedibus. aurīgae interim excēdunt paulātim ex proeliō et collocant currūs ut habeant expedītum receptum.

 

ita essedī habent mōbilitātem equitum et stabilitātem peditum in proeliīs.

 

aurīgae possunt agere currūs celeriter et in dēclīvī. aurīgae quoque possunt flectere eōs celeriter. tandem possunt currere per tēmōnem, stāre in iugō, et revenīre in currūs citissimē.

Tier 3

hōc est genus pūgnae ex essedīs. prīmō perequitant per omnēs partēs proeliī et cōiciunt tēla atque perturbant ōrdinēs hostium ipsō terrōre equōrum et strepitū rotārum. cum aurīgae īnsinuāvērunt sē inter turmās equitum, bellātōrēs ex essedīs dēsiliunt et pedibus proeliantur. aurīgae interim excēdunt paulātim ex proeliō atque collocant currūs ita ut, sī illī premantur ā multitūdine hostium, habeant expedītum receptum ad suōs.

 

ita essedī praestant mōbilitātem equitum et stabilitātem peditum in proeliīs.

 

efficiunt tantum ūsū cotīdiānō et exercitātiōne utī cōnsuērint sustinēre incitātōs equōs in dēclīvī āc praecipitī locō, et brevī moderārī āc flectere, et percurrere per tēmōnem et īnsistere in iugō et recipere sē inde in currūs citissimē.

Tier 4

genus hōc est ex essedīs pūgnae. prīmō per omnēs partēs perequitant et tēla cōiciunt atque ipsō terrōre equōrum et strepitū rotārum ōrdinēs plērumque perturbant et, cum sē inter equitum turmās īnsinuāvērunt, ex essedīs dēsiliunt et pedibus proeliantur. aurīgae interim paulātim ex proeliō excēdunt atque ita currūs collocant ut, sī illī ā multitūdine hostium premantur, expedītum ad suōs receptum habeant. ita mōbilitātem equitum, stabilitātem peditum in proeliīs praestant, āc tantum ūsū cotīdiānō et exercitātiōne efficiunt utī in dēclīvī āc praecipitī locō incitātōs equōs sustinēre et brevī moderārī āc flectere et per tēmōnem percurrere et in iugō īnsistere et sē inde in currūs citissimē recipere cōnsuērint.