C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 4.32

 

Tier 2

una legiō, quae appellābātur 'septima', mīssa est ā Caesare ut caperet frūmentum. erat nulla suspīciō bellī quod pars Britannōrum hominum remanēbat in agrīs et pars ībant in castra. subitō eī quī erant prō portīs castrōrum nūntiāvērunt Caesarī eōs vidēre pulverem in quam partem legiō iter fēcisset.

 

Caesar erat suspicātus. putāvit novum cōnsilium initum esse ā barbarīs. itaque iussit cohortēs proficīscī sēcum ad legiōnem. quoque iussit duās aliās cohortēs custodīre portās et reliquās cohortēs armārī et subsequī sē.

 

mox Caesar animadvertit suōs mīlitēs premī ab hostibus atque sustinēre impetum. Britannī tela ex omnibus partibus ad mīlitēs iacēbant.

 

nam quod ūna pars frūmentī erat reliqua, hōstēs suspicātī sunt nostrōs mīlitēs ventūrōs esse hūc. itaque Britannī celāvērunt sē in silvīs noctū. nostrī mīltēs dēposuērunt arma et tunc subitō hostēs impetum fēcērunt. omnia perturbāverant et nostrōs mīlitēs circumdederant equitātū atque essedīs.

Tier 3

dum ea geruntur, legiōne ūnā frūmentātum mīssā, quae appellābātur 'septima', neque ūllā suspīciōne bellī ad id tempus interpositā, cum pars hominum remanēret in agrīs, pars etiam ventitāret in castra, eī quī erant in statiōne prō portīs castrōrum nūntiāvērunt Caesarī māiōrem pulverem in eā parte (quam cōnsuētūdō ferret) vidērī in quam partem legiō iter fēcisset.

 

Caesar suspicātus id quod erat (aliquid novī cōnsilī initum est ā barbarīs), iussit cohortēs (quae in statiōnibus erant) proficīscī sēcum in eam partem, duās ex reliquīs succēdere in statiōnem, et reliquās armārī et cōnfestim sēsē subsequī.

 

cum prōcessisset paulō longius ā castrīs, Caesar animadvertit suōs mīlitēs premī ab hostibus atque sustinēre impetum aegrē et, cōnfertā legiōne, tēla cōicī ex omnibus partibus.

 

nam quod pars ūna erat reliqua ex omnī reliquīs partibus, dēmessō frūmentō, hostēs (suspicātī nostrōs mīlitēs ventūrōs esse hūc) dēlituerant noctū in silvīs; tum subitō adortī sunt dispersōs mīlitēs, dēpositīs armīs, quī occupātī sunt in metendō, paucīs interfectīs perturbāverant reliquōs incertīs ōrdinibus, simul circumdederant equitātū atque essedīs.

Tier 4

dum ea geruntur, legiōne ex cōnsuētūdine ūnā frūmentātum mīssā quae appellābātur septima, neque ūllā ad id tempus bellī suspīciōne interpositā, cum pars hominum in agrīs remanēret, pars etiam in castra ventitāret, eī quī prō portīs castrōrum in statiōne erant Caesarī nūntiāvērunt pulverem māiōrem quam cōnsuētūdō ferret in eā parte vidērī quam in partem legiō iter fēcisset. Caesar id quod erat suspicātus, aliquid novī ā barbarīs initum cōnsilī, cohortēs quae in statiōnibus erant sēcum in eam partem proficīscī, ex reliquīs duās in statiōnem succēdere, reliquās armārī et cōnfestim sēsē subsequī iussit. cum paulō longius ā castrīs prōcessisset, suōs ab hostibus premī atque aegrē sustinēre et cōnfertā legiōne ex omnibus partibus tēla cōicī animadvertit. nam quod omnī ex reliquīs partibus dēmessō frūmentō pars ūna erat reliqua, suspicātī hostēs hūc nostrōs esse ventūrōs noctū in silvīs dēlituerant; tum dispersōs, dēpositīs armīs in metendō occupātōs subitō adortī, paucīs interfectīs reliquōs incertīs ōrdinibus perturbāverant, simul equitātū atque essedīs circumdederant.