C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 4.31

 

Tier 2

Caesar nōn cōgnōverat cōnsilia Brittanōrum sed tamen erat suspiciosus quod nāvēs factae sunt et Britannī nōn iam dābant obsidēs. itaque Caesar incipit parāre ad omnia. cotīdie ferēbat frūmentum ex agrīs in castra. Caesar quoque ūtēbātur māteriā nāvium quae erant adflīctae gravissimē ut reparāret aliās nāvēs. iubēbat rēs comportārī ex Galliā. atque mīltēs fēcērunt lābōrem summō studiō. quamquam XII navēs āmīssās erant, Caesar effēcit ut reliquae nāvēs possent nāvigārī.

Tier 3

at Caesar, etsī nōndum cōgnōverat cōnsilia Brittanōrum, tamen suspicābātur et ēventū nāvium suārum et ex eō quod intermīserant dare obsidēs (id quod accīdit fore.) itaque comparābat subsidia ad omnēs cāsūs. nam et cotīdiē cōnferēbat frūmentum ex agrīs in castra et ūtēbātur māteriā atque aere nāvium, quae erant adflīctae gravissimē, ad reficienās reliquās et iubēbat comportārī ex continentī quae ad eās rēs erant ūsuī. itaque, cum lābōr administrārētur summō studiō ā mīlitibus, XII nāvibus āmīssīs, effēcit reliquīs ut nāvigārī satis commodē posset.

Tier 4

At Caesar, etsī nōndum eōrum cōnsilia cōgnōverat, tamen et ex ēventū nāvium suārum et ex eō quod obsidēs dare intermīserant fore id quod accīdit suspicābātur. Itaque ad omnēs cāsūs subsidia comparābat. Nam et frūmentum ex agrīs cotīdiē in castra cōnferēbat et, quae gravissimē adflīctae erant nāvēs, eārum māteriā atque aere ad reliquās reficiendās ūtēbātur et quae ad eās rēs erant ūsuī ex continentī comportārī iubēbat. Itaque, cum summō studiō ā mīlitibus administrārētur, XII nāvibus āmīssīs, reliquīs ut nāvigārī satis commodē posset effēcit.