C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 4.30

 

Tier 2

prīncipēs Britanniae, quī convēnerant ad Caesarem post proelium, intellēxērunt Rōmānōs nōn habēre equitēs et nāvēs et frūmentum. Britannī quoque intellēxērunt Rōmānōs habēre paucōs mīlitēs quod cōnspēxērunt parva castra Rōmānōrum. castra Rōmāna erant angustiōra quod Caesar trānsportāverat legiōnēs sine impedīmentīs.

 

Britannī voluērunt prohibere Rōmānōs frūmentō commeātūque. Britannī quoque voluērunt bellum in hiemem extendere. cōnfīdēbant eōs posse vincere Rōmānōs et nēminem posteā pūgnāturum esse Britanniam.

 

Britannī coepērunt discēdere ex castrīs paulātim āc dēdūcere suōs mīlitēs clam ex agrīs.

Tier 3

quibus rēbus cōgnitīs, prīncipēs Britanniae, quī post proelium ad Caesarem convēnerant, conlocūtī inter sē, cum intellegerent equitēs et nāvēs et frūmentum deësse Rōmānīs et (cum) cōgnōscerent paucitātem mīlitum Rōmānōrum ex exiguitāte castrōrum, quae hōc erant etiam angustiōra quod Caesar trānsportāverat legiōnēs sine impedīmentīs, (prīncipēs Britanniae) dūxērunt optimum factū esse, rebelliōne factā, prohibēre nostrōs mīlitēs frūmentō commeātūque et prōdūcere rem in hiemem, quod cōnfīdēbant Rōmānīs superātīs aut interclūsis reditū nēminem posteā trānsitūrum esse in Britanniam bellī īnferendī causā. itaque, rūrsus coniūrātiōne factā, coepērunt discēdere ex castrīs paulātim āc dēdūcere suōs mīlitēs clam ex agrīs.

Tier 4

Quibus rēbus cōgnitīs, prīncipēs Britanniae, quī post proelium ad Caesarem convēnerant, inter sē conlocūtī, cum equitēs et nāvēs et frūmentum Rōmānīs deësse intellegerent et paucitātem mīlitum ex castrōrum exiguitāte cōgnōscerent, quae hōc erant etiam angustiōra quod sine impedīmentīs Caesar legiōnēs trānsportāverat, optimum factū esse dūxērunt, rebelliōne factā, frūmentō commeātūque nostrōs prohibēre et rem in hiemem prōdūcere, quod eīs superātīs aut reditū interclūsīs nēminem posteā bellī īnferendī causā in Britanniam trānsitūrum cōnfīdēbant. Itaque, rūrsus coniūrātiōne factā, paulātim ex castrīs discēdere āc suōs clam ex agrīs dēdūcere coepērunt.