C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 4.29

 

Tier 2

nocte lūna plēna erat ergo fluctūs erant maxīmī. id nēscīvimus nostrīs mīlitibus. nāvēs, quae exercitum trānsportāvērunt et nunc in āridō stant, fluctūs compleverant eās. tempestās adflīctābat aliās nāvēs quae ad ancorās erant. plurimae nāvēs fractae sunt et reliquae āmisērunt ancorās, fūnēs, armāmenta; navigāre nōn potuērunt. apud mīlitēs māgna perturbātiō facta est. reperāre nāvēs nōn possunt et nullum frūmentum habēbant quod omnēs putābant hiemāre in Galliā, nōn Britanniā.

Tier 3

eādem nocte accidit ut esset lūna plēna, quī diēs cōnsuēvit efficere in Ōceanō maritimōs aestūs māximōs, et id erat incōgnitum nostrīs mīlitibus. ita ūnō tempore et aestus complēverat longās nāvēs (quibus Caesar cūrāverat exercitum trānsportandum esse quāsque subdūxerat in āridum) et tempestās adflictābat onerāriās (quae dēligātae erant ad ancorās), neque ūlla facultās dabātur nostrīs mīlitibus aut administrandī aut auxiliandī.

 

complūribus nāvibus frāctīs et cum reliquae essent inūtilēs ad nāvigandum fūnibus, ancorīs, reliquīsque armāmentīs āmīssīs, māgna perturbātiō tōtīus exercitūs facta est (id quod necesse erat accidere.) neque enim erant aliae nāvēs quibus mīlitēs reportārī possent, et omnia deërant quae erant ūsuī ad reficiendās nāvēs. quoque quod cōnstābat omnibus oportēre hiemāre in Galliā, frūmentum nōn erat prōvīsum in hiemem in hīs locīs.

Tier 4

Eādem nocte accidit ut esset lūna plēna, quī diēs maritimōs aestūs māximōs in Ōceanō efficere cōnsuēvit, nostrīsque id erat incōgnitum. Ita ūnō tempore et longās nāvēs, quibus Caesar exercitum trānsportandum cūrāverat quāsque in āridum subdūxerat, aestus complēverat et onerāriās, quae ad ancorās erant dēligātae, tempestās adflīctābat, neque ūlla nostrīs facultās aut administrandī aut auxiliandī dabātur. Complūribus nāvibus frāctīs, reliquae cum essent fūnibus, ancorīs, reliquīsque armāmentīs āmīssīs ad nāvigandum inūtilēs, māgna, id quod necesse erat accidere, tōtīus exercitūs perturbātiō facta est. Neque enim nāvēs erant aliae quibus reportārī possent, et omnia deërant quae ad reficiendās nāvēs erant ūsuī et, quod omnibus cōnstābat hiemāre in Galliā oportēre, frūmentum hīs in locīs in hiemem prōvīsum nōn erat.