C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 4.28

 

Tier 2

diēs quattuor postquam in Brittaniā Rōmanī vēnerant, pāx cōnfīrmāta est. nāvēs XVIII, quae equitēs portāverant, ex portū in lenī ventō nāvigāvērunt. ubi nāvēs approprīnquābant ad Brittaniam, tempestās subitō coörta est. haec tempestās aliās nāvēs ad eundem portum portāvit, aliās ad īnferiōrem partem insulae. haec nāvēs, quam fluctūs complent aquā, continentem petiērunt.

Tier 3

pāce cōnfīrmātā hīs rēbus, post diem quartum quam ventum est in Britanniam, nāvēs XVIII, dē quibus suprā dēmōnstrātum est, quae equitēs sustulerant, solvērunt ex superiōre portū lēnī ventō. nāvēs cum appropīnquārent Britanniae et vidērentur ex castrīs, tanta tempestās subitō coörta est ut nūlla eārum posset tenēre cursum, sed aliae referrentur eōdem unde profectae erant, aliae dēicerentur ad īnferiōrem partem īnsulae, quae est propius sōlis occāsum, cum māgnō perīculō suī; quae nāvēs tamen, ancorīs iactīs, complērentur cum fluctibus, necessāriō adversā nocte in altum prōvēctae, petiērunt continentem.

Tier 4

Hīs rēbus pāce cōnfīrmātā, post diem quartum quam est in Britanniam ventum nāvēs XVIII, dē quibus suprā dēmōnstrātum est, quae equitēs sustulerant, ex superiōre portū lēnī ventō solvērunt. Quae cum appropīnquārent Britanniae et ex castrīs vidērentur, tanta tempestās subitō coörta est ut nūlla eārum cursum tenēre posset, sed aliae eōdem unde erant profectae referrentur, aliae ad īnferiōrem partem īnsulae, quae est propius sōlis occāsum, māgnō suī cum perīculō dēicerentur; quae tamen, ancorīs iactīs, cum fluctibus complērentur, necessāriō adversā nocte in altum prōvēctae, continentem petiērunt.