C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 4.27

 

Tier 3

hostēs proeliō superātī, simul atque recēpērunt sē ex fugā, statim mīsērunt lēgātōs ad Caesarem dē pāce. pollicitī sunt sē datūrōs esse obsidēs et factūrōs esse quae Caesar imperāsset. ūnā cum hīs lēgātīs Commius Atrebās vēnit, quem, suprā dēmōnstrāveram, praemīssum erat in Britanniam ā Caesare. illī comprehenderant hunc ēgressum ē nāvī atque coiēcerant in vincula, cum dēferret mandāta Caesaris ad eōs modō ōrātōris. proeliō factō, remīsērunt eum.

 

in petendā pace, coiēcērunt culpam in multitūdinem et, propter imprūdentiam, petīvērunt ut īgnōscerētur. Caesar, questus quod cum petīssent pācem ab sē et intulissent bellum sine causā, dīxit īgnōscere imprūdentiae et imperāvit obsidēs; quōrum illī statim dedērunt partem et dīxērunt sēsē datūrōs esse partem (quae arcessītae erant ex longīnquiōribus locīs) paucīs diēbus.

 

intereā iussērunt suōs mīlitēs remigāre in agrōs, prīncipēsque coepērunt convenīre undique et commendāre sē cīvitātēsque suās Caesarī.

Tier 4

Hostēs proeliō superātī, simul atque sē ex fugā recēpērunt, statim ad Caesarem lēgātōs dē pāce mīsērunt; obsidēs datūrōs quaeque imperāsset sēsē factūrōs pollicitī sunt. Ūnā cum hīs lēgātīs Commius Atrebās vēnit, quem suprā dēmōnstrāveram ā Caesare in Britanniam praemīssum. Hunc illī ē nāvī ēgressum, cum ad eōs ōrātōris modō Caesaris mandāta dēferret, comprehenderant atque in vincula coiēcerant: tum proeliō factō remīsērunt. In petendā pāce ēius reī culpam in multitūdinem coiēcērunt et propter imprūdentiam ut īgnōscerētur petīvērunt. Caesar questus quod, cum ūltrō in continentem lēgātīs mīssīs pācem ab sē petīssent, bellum sine causā intulissent, īgnōscere imprūdentiae dīxit obsidēsque imperāvit; quōrum illī partem statim dedērunt, partem ex longīnquiōribus locīs arcessītam paucīs diēbus sēsē datūrōs dīxērunt. Intereā suōs remigrāre in agrōs iussērunt, prīncipēsque undique convenīre et sē cīvitātēsque suās Caesarī commendāre coepērunt.