C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 4.26

 

Tier 2

uter exercitūs pugnaverunt ferociter. nostri milites potuerunt neque ordines servare neque firmiter stare neque signum invenire. alii milites cogebant ad aliquid signum quod invenerunt et omnēs milites perturbabantur. hostes conspexerunt singulares Romanos ex navi egredientes et incitabant equos ut Romanos circumsisterent. alii iecerunt hastas ad Romanos. ubi Caesar id animadvertit, milites iussit ut parvas naves complerent. alios milites ut adiuvare iussit. cum nostri in arido starent, hostes pugnaverunt et hostes fugerunt. equites sequi longe non possunt et insulam capere non potuerunt.

Tier 3

ūter exercitus pūgnāvit ācriter. nostrī mīlitēs potuērunt neque ōrdinēs servāre neque fīrmiter stāre neque sīgnum invenīre. aliī mīlitēs cogēbant ad aliquid sīgnum quod invenērunt et omnēs mīlitēs māgnopere perturbābantur. hostēs, nōtīs omnibus vadīs, cōnspēxerunt singulārēs Rōmānōs ex nāvī ēgredientēs et incitābant equōs ut Rōmānōs circumsisterent. aliī, ab latere apertō, iēcērunt tēla in Rōmānōs. ubi Caesar id animadvertit, mīlitēs iussit scaphās longārum nāvium et speculātōria nāvigia complērī mīlitibus. submittēbat subsidia hīs, quōs labōrantēs cōnspēxerat. cum nostrī mīlitēs in aridō stārent, in hostīs impetum fēcērunt et eōs in fugam dedērunt. equitēs sequī longē nōn possunt et insulam capere nōn potuērunt. hōc ūnum dēfuit Caesarī ad prīstinam fōrtūnam.

Tier 4

Pūgnātum est ab utrīsque ācriter. Nostrī tamen, quod neque ōrdinēs servāre neque fīrmiter īnsistere neque sīgna subsequī poterant atque alius aliā ex nāvī quibuscumque sīgnīs occurrerat sē aggregābat, māgnopere perturbābantur; hostēs vērō, nōtīs omnibus vadīs, ubi ex lītore aliquōs singulārēs ex nāvī ēgredientēs cōnspēxerant, incitātīs equīs impedītōs adoriēbantur, plūrēs paucōs circumsistēbant, aliī ab latere apertō in ūniversōs tēla cōiciēbant. Quod cum animadvertisset Caesar, scaphās longārum nāvium, item speculātōria nāvigia mīlitibus complērī iussit et, quōs labōrantēs cōnspēxerat, hīs subsidia submittēbat. Nostrī, simul in āridō cōnstitērunt, suīs omnibus cōnsecūtīs, in hostīs impetum fēcērunt atque eōs in fugam dedērunt; neque longius prōsequī potuērunt, quod equitēs cursum tenēre atque īnsulam capere nōn potuerant. Hōc ūnum ad prīstinam fōrtūnam Caesarī dēfuit.