C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 4.25

 

Tier 2

Caesar animadvertit barbarōs prohibentēs mīlitēs suōs. ille iussit nāvēs longās removēri paulum ab nāvibus onerāriīs. Caesar iussit hoc quod speciēs navium longārum erat inusitātior barbarīs. Caesar quoque iussit rēmōs incitārī et navēs cōnstituī ad latus apertum hostium. voluit mīlitēs trāicere barbarōs fundīs, sagittīs, et tormentīs.

 

barbarī erant permōtī et figūrā et mōtū rēmōrum. illī quoque erant permōtī inūsitātō genere tormentōrum. barbarī fugērunt paulum.

 

unus mīles, quī ferēbat aquilam decimae legiōnis, contestātus est deōs. ille exclāmāvit nostrīs mīlitibus, 'dēsilīte, mīlitēs, nisi vultis prōdere aquiliam hostibus. ego certē praestiterō meum officium reī pūblicae atque imperātōrī!"

 

dīxit hōc vōce māgnā, dēsiluit ex nāvī in mare, et coepit ferre aquilam in hostēs. tum nostrī mīlitēs, cohortātī inter sē, dēsiluērunt ex nāvī in mare. aliī mīlitēs, in aliquīs navibus, appropīnquāvērunt hostibus cum illī cōnspēxissent hōs mīlitēs.

 

Tier 3

quod ubi Caesar animadvertit, iussit nāvēs longās (quārum speciēs erat inūsitātior barbarīs et mōtus quārum erat expedītior ad usam) removērī paulum ab onerāriīs nāvibus et incitārī rēmīs et cōnstituī ad latus apertum hostium atque inde hostēs prōpellī āc submovērī fundīs, sagittīs, et tormentīs. haec rēs fuit ūsuī māgnō nostrīs.

 

barbarī, permōtī et figūrā et mōtū rēmōrum et inūsitātō genere tormentōrum, cōnstitērunt āc rettulērunt pedem paulum modo.

 

mīlēs, quī ferēbat aquilam decimae legiōnis, contestātus deōs (ut ea rēs ēvenīret fēlīciter legiōnī), exclāmāvit nostrīs mīlitibus cunctantibus (māximē propter altitūdinem maris). 'dēsilīte', inquit, 'mīlitēs, nisi vultis prōdere aquiliam hostibus; ego certē praestiterō meum officium reī pūblicae atque imperātōrī!'

 

cum dīxisset hōc vōce māgnā, prōiēcit sē ex nāvī atque coepit ferre aquilam in hostēs. tum nostrī mīlitēs, cohortātī inter sē, nē tantum dēdecus admitterētur, ūniversī dēsiluērunt sē ex nāvī. item cum prīmī ex proximīs nāvibus cōnspēxissent hōs mīlitēs, subsecūtī appropīnquārunt hostibus.

Tier 4

 

Quod ubi Caesar animadvertit, nāvīs longās, quārum et speciēs erat barbarīs inūsitātior et mōtus ad ūsum expedītior, paulum removērī ab onerāriīs nāvibus et rēmīs incitārī et ad latus apertum hostium cōnstituī atque inde fundīs, sagittīs, tormentīs hostēs prōpellī āc submovērī iussit; quae rēs māgnō ūsuī nostrīs fuit. Nam et nāvium figūrā et rēmōrum mōtū et inūsitātō genere tormentōrum permōtī barbarī cōnstitērunt āc paulum modo pedem rettulērunt. Atque nostrīs mīlitibus cunctantibus, māximē propter altitūdinem maris, quī decimae legiōnis aquilam ferēbat, contestātus deōs, ut ea rēs legiōnī fēlīciter ēvenīret, ' Dēsilīte', inquit, ' mīlitēs, nisi vultis aquilam hostibus prōdere; ego certē meum reī pūblicae atque imperātōrī officium praestiterō.' Hōc cum vōce māgnā dīxisset, sē ex nāvī prōiēcit atque in hostēs aquilam ferre coepit. Tum nostrī cohortātī inter sē, nē tantum dēdecus admitterētur, ūniversī ex nāvī dēsiluērunt. Hōs item ex proximīs prīmī nāvibus cum cōnspēxissent, subsecūtī hostibus appropīnquārunt.