C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 4.24

 

Tier 2

barbarī cōgnōvērunt dē cōnsiliō Rōmānōrum. praemisērunt equitātūs et essedāriōs et tunc praemisērunt reliquōs mīlitēs. omnēs barbarī prohibēbant nostrōs mīlitēs, quī temptāvērunt ēgredī ex nāvibus. erat summa difficultās quod nāvēs, quae erant magnae, nōn poterant movēre in brevī aquā.

 

necesse est nostrīs mīlitibus dēsilīre dē nāvibus, cōnsistere in fluctibus, et pūgnāre cum hostibus. nostrī mīlitēs īgnōvērunt locōs. manūs impedītae sunt. mīltēs quoque oppressī sunt gravī onere armōrum.

 

barbarī cōicēbant tela audācter et incitāvērunt equōs quod illī prōgressī sunt ex āridā terrā et cōgnōvērunt locōs.

 

nostrī mīlitēs erant perterritī illīs rēbus et erant imperītī hūius generis pūgnae. nostrī mīlitēs, quī cōnsuērant pugnāre in proeliīs pedestribus, nōn utēbantur eā alacritāte āc studiō.

Tier 3

barbarī, cōnsiliō Rōmānōrum cōgnitō, praemīssō equitātū et essedāriīs (quō genere mīlitum cōnsuērunt ūtī in proeliīs), subsecūtī reliquīs cōpiīs, prohibēbant nostrōs mīlitēs ēgredī nāvibus. ob hās causās, erat summa difficultās, quod nāvēs, propter māgnitūdinem suam, nōn poterant cōnstituī nisi in altō.

 

mīlitibus autem, īgnōtīs locīs, impedītīs manibus, oppressīs māgnō et gravī onere armōrum, simul et dēsiliendum erant dē nāvibus et cōnsistendum erat in fluctibus et pūgandum erat cum hostibus, cum illī, omnibus membrīs expedītīs, prōgressī aut ex āridō aut paulum in aquam, omnibus membrīs expedītīs, nōtissimīs locīs, audācter tēla cōicerent et equōs īnsuēfactōs incitārent.

 

nostrī mīlitēs, perterritī illīs rēbus et omnīnō imperītī hūius generis pūgnae, nōn utēbantur eādem alacritāte āc studiō quō cōnsuērant ūtī in proeliīs pedestribus.

Tier 4

at barbarī, cōnsiliō Rōmānōrum cōgnitō praemīssō equitātū et essedāriīs, quō plērumque genere in proeliīs ūtī cōnsuērunt, reliquīs cōpiīs subsecūtī nostrōs nāvibus ēgredī prohibēbant. erat ob hās causās summa difficultās, quod nāvēs propter māgnitūdinem nisi in altō cōnstituī nōn poterant, mīlitibus autem, īgnōtīs locīs, impedītīs manibus, māgnō et gravī onere armōrum oppressīs, simul et dē nāvibus dēsiliendum et in fluctibus cōnsistendum et cum hostibus erat pūgnandum, cum illī aut ex āridō aut paulum in aquam prōgressī, omnibus membrīs expedītīs, nōtissimīs locīs, audācter tēla cōicerent et equōs īnsuēfactōs incitārent. quibus rēbus nostrī perterritī atque hūius omnīnō generis pūgnae imperītī, nōn eādem alacritāte āc studiō quō in pedestribus ūtī proeliīs cōnsuērant utēbantur.