C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 1.7

 

Tier 2

nuntiātum est Caesarī Helvētiōs conārī per prōvinciam nostram iter facere. Caesar proficīscitur ab urbe et quam māximīs potest itineribus in Galliam contendit. imperat quam māximum potest mīlitum numerum (erat omnīnō in Galliā legiō ūna), quī erat ad Genāvam, rescindere pontem.

 

Ubi Helvētiī certiōrēs factī sunt dē adventū Caesaris, mittunt lēgātōs, quōrum Nammēius et Verucloetius prīncipēs sunt, ad Caesarem. in animō habēbant per prōvinciam iter facere sine ūllō maleficiō, quod alium iter nōn habēbant. rogāvērunt Caesarī ut id liceat.

 

Caesar nōn putābat id concēdere. memoriā tenēbat L. Cassium occīsum esse ab Helvetiīs exercitumque eius pulsum esse et sub iugum missum esse. nōn exīstimābat hominēs inimīcō animō temperātūrōs esse ab iniūriā et maleficiō, sī eī iter facerent. Caesar respondit lēgātōs rēvenīre ad Īd. Aprīl. ut spatium intercēdere posset. Caesar voluit mīlitēs cōnvenīre.

Tier 3

cum id nūntiātum esset Caesarī, eōs (Helvētiōs) cōnārī facere iter per prōvinciam nostram, mātūrat proficīscī ab urbe, et contendit in Galliam ūlteriōrem quam māximīs potest itineribus, et pervenit ad Genāvam. (Caesar) imperat quam māximum potest mīlitum numerum imperat (erat omnīno legiō ūna in Galliā ūlteriōre) Prōvinciae tōtī, iubet pōntem, quī erat ad Genāvam, rescindī.

 

ubi Helvētiī factī sunt certiōrēs dē ēius (Caesaris) adventū, mittunt lēgātōs (nōbilissimōs cīvitātis) ad eum, cūius lēgātiōnis Nammēius et Verucloetius obtinēbant prīncipem locum, quī dīcerent sibi esse in animō facere iter per prōvinciam sine ullō maleficiō, proptereā quod habērent nūllum aliud iter: rogāre ut liceat sibi facere id (iter) voluntāte ēius (Caesaris).

 

Caesar, quod tenēbat memoriā L. Cassium cōnsulem occīsum esse exercitumque ēius pulsum esse ab Helvētiīs et mīssum esse sub iugum, nōn putābat concēdndum; neque exīstimābat hominēs inimīcō animō, facultāte itineris faciendī per prōvinciam datā, temperātūrōs esse ab iniūriā et maleficiō.

 

tamen, ut spatium posset intercēdere dum mīlitēs, quōs imperāverat, convenīrent, respondit lēgātīs sē (Caesarem) sūmptūrum esse diem ad dēlīberandum: sī quid vellent, reverterentur ad Īd. Aprīl.

Tier 4

Caesarī cum id nūntiātum esset, eōs per prōvinciam nostram iter facere cōnārī, mātūrat ab urbe proficīscī, et quam māximīs potest itineribus in Galliam ūlteriōrem contendit, et ad Genāvam pervenit. Prōvinciae tōtī quam māximum potest mīlitum numerum imperat (erat omnīnō in Galliā ūlteriōre legiō ūna), pōntem quī erat ad Genāvam iubet rescindī. Ubi dē ēius adventū Helvētiī certiōrēs factī sunt, lēgātōs ad eum mittunt nōbilissimōs cīvitātis, cūius lēgātiōnis Nammēius et Verucloetius prīncipem locum obtinēbant, quī dīcerent sibi esse in animō sine ūllō maleficiō iter per prōvinciam facere, proptereā quod aliud iter habērent nūllum: rogāre ut ēius voluntāte id sibi facere liceat. Caesar, quod memoriā tenēbat L. Cassium cōnsulem occīsum exercitumque ēius ab Helvētiīs pulsum et sub iugum mīssum, concēdendum nōn putābat; neque hominēs inimīcō animō, datā facultāte per prōvinciam itineris faciendī, temperātūrōs ab iniūriā et maleficiō exīstimābat. Tamen, ut spatium intercēdere posset dum mīlitēs quōs imperāverat convenīrent, lēgātīs respondit diem sē ad dēlīberandum sūmptūrum: sī quid vellent, ad Īd. Aprīl. reverterentur.