C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 1.6

 

Tier 2

erant itinera duo: ūnum per Sēquanōs inter mōntem Iūram et flūmen Rhodanum it. hōc iter est difficile et angustum. mōns altissimus impendēbat ut paucī Helvetiōs prohibēre possent. secundum iter per prōvinciam Rōmam it. hōc iter est multō facilius et expedītius.

 

flūmen Rhodanum per iter fluit et Helvetiī id ad multōs locōs trānsīre possint. Genāva est oppidum Allobrogum et est proximum Helvētiīs. pōns ē Genāva ad Helvētiōs pertinet.

 

Helvētiī exīstimābant vel persuāsūrōs esse Allobrogibus, aut coāctūrōs esse Allobrogēs , ut paterentur eōs īre per suōs fīnēs. Helvētiī id crēdidērunt quod Allobrogēs esse inimīcī Rōmānīs adhūc vidēbantur.

 

Helvetiī dīcunt diem quā omnēs prōficiscuntur. is diēs erat a.d. V. Kal. Aprīl.

Tier 3

omnīnō erant itinera duo, quibus itineribus (Helvētiī) possunt exīre domō: ūnu per Sēquanōs, angustum et difficile, inter mōntem Iūram et flūmen Rhodanum, vix quā cingulī carrī dūcerentur;

 

mōns autem altissimus impendēbat, ut perpaucī (hostēs) possent phrohibēre (eōs -- Helvētiōs) facile:

 

alterum (iter) per prōvinciam nostram, facilius atque expedītius multō, proptereā quod inter fīnēs Helvētiōrum et Allobrogum, quī nūper pācātī erant (ā Rōmānīs), Rhodanus fluit, isque trānsītur nōn nūllīs locīs vadō.

 

extrēmum oppidum Allobrogum proximumque fīnibus Helvētiōrum est Genāva. ex eō oppidō, pōns Helvētiōs pertinet.

 

(Helvētiī) exīstimābant sēsē vel persuāsūrōs esse Allobrogibus (quod nōndum vidērentur bonō animō in populum Rōmānum) vel coāctūrōs vī ut paterentur eōs (Helvētiōs) īre per suōs fīnēs.

 

omnibus rēbus ad profectiōnem comparātīs, dīcunt diem, quā diē omnēs conveniant ad rīpam Rhodanī. is diēs erat a. d. V. Kal. April., L. Pīsōne, A. Gabīniō cōnsulibus.

Tier 4

erant omnīnō itinera duo, quibus itineribus domō exīre possent: ūnum per Sēquanōs, angustum et difficile, inter mōntem Iūram et flūmen Rhodanum, vix quā singulī carrī dūcerentur; mōns autem altissimus impendēbat, ut facile perpaucī prohibēre possent: alterum per prōvinciam nostram, multō facilius atque expedītius, proptereā quod inter fīnēs Helvētiōrum et Allobrogum, quī nūper pācātī erant, Rhodanus fluit, isque nōn nūllīs locīs vadō trānsītur. extrēmum oppidum Allobrogum est proximumque Helvētiōrum fīnibus Genāva. ex eō oppidō pōns ad Helvētiōs pertinet. Allobrogibus sēsē vel persuāsūrōs, quod nōndum bonō animō in populum Rōmānum vidērentur, exīstimābant vel vī coāctūrōs ut per suōs fīnēs eōs īre paterentur. omnibus rēbus ad profectiōnem comparātīs, diem dīcunt, quā diē ad rīpam Rhodanī omnēs conveniant. is diēs erat a. d. V. Kal. April., L. Pīsōne, A. Gabīniō cōnsulibus.