C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 1.4

 

Tier 2

Helvētiī rēs Orgetorīgis per nūntium didicērunt. Orgetorīgem coēgērunt in vinculīs causam dīcere. si culpa est sibi, vīvus cremābitur in īgnī. Orgetorīx condūxit suam familiam et clientēs obaerātōsque, quōrum māgnum numerum habēbat, ad iūdicium. ob eōs, suam causam nōn dīxit. Helvētiī cum armīs iūs suum exsequī cōnābātur. Orgetorīx mortuus est. Helvētiī arbitrantur Orgetorīgem sē interficere.

Tier 3

ea rēs ēnūntiāta est Helvētiīs per indicium. mōribus suīs, coēgērunt Orgetorīgem dīcere causam ex vinculīs. oportēbat sequī damnātum poenam ut cremārētur īgnī.

 

die cōnstitūtā dictiōnis causae, Orgetorīx coēgit omnem suam familiam (ad hominum mīlia decem) undique ad iūdicium, et condūxit eōdem omnēs clientēs obaerātōsque suōs, quōrum habēbat māgnum numerum: per eōs ēripuit sē nē dīceret causam.

 

cum cīvitās, incitāta ob eam rem, cōnārētur exsequī iūs suum armīs, et magistrātūs cōgerent multitūdinem hominum ex agrīs, Orgetorīx mortuus est; neque suspīciō abest, ut Helvētiī arbitrantur, quīn ipse cōnscīverit mortem sibi.

Tier 4

ea rēs est Helvētiīs per indicium ēnūntiāta. mōribus suīs Orgetorīgem ex vinculīs causam dīcere coēgērunt. damnātum poenam sequī oportēbat ut īgnī cremārētur. diē cōnstitūtā causae dictiōnis Orgetorīx ad iūdicium omnem suam familiam ad hominum mīlia decem undique coēgit, et omnēs clientēs obaerātōsque suōs, quōrum māgnum numerum habēbat, eōdem condūxit: per eōs nē causam dīceret sē ēripuit. cum cīvitās ob eam rem incitāta armīs iūs suum exsequī cōnārētur, multitūdinemque hominum ex agrīs magistrātūs cōgerent, Orgetorīx mortuus est; neque abest suspīciō, ut Helvētiī arbitrantur, quīn ipse sibi mortem cōnscīverit.